Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1080-Hospitalitas 5


   Frater Ioannes de Lastico magister
v. Quod aliquis capellanus deputetur in comitiva prioris nove infirmarie per hospitalarium

[43v] Hospitalitatem, in qua fundamentum et exordium ordinis nostri consistit, honorare, colere et revereri tenemur. Volumus igitur, ut hospitalarius in comitiva prioris hospitalis et infirmarie nove capellanum aliquem ordinis nostri honeste et probate conversationis deputet, qui prius priori ecclesie ab eodem confirmandus presentetur. Ipse quidem capellanus sic deputatus in hebdomada quatuor missas, prior vero missas tres celebrabit, quatenus egroti qualibet die misse celebratione fruantur, in qua a deo clementissimo anime et corporis medelam sibi elargiri precentur. Prior quoque ipse clericum obsequiis aptum deputet, qui in compensatione exercitii divini et laborum suorum octo magasenos ipsius infirmarie nove, qui portam maris conspiciunt, perpetuo teneant, quorum redditibus gaudeant, ex quibus in primis octo floreni Rhodi currentes ipsi clerico pro annuo stipendio solvantur. Restum vero reddituum prior et capellanus ęqua portione inter se dividant, hoc quoque salario contenti existant nec aliud exigere possint. Teneantur etiam omni cura, diligentia et studio missas celebrare, confessiones audire, eucharistiam ministrare, infirmos visitare, mortuos sepelire et cuncta exercere, quę circa salutem animarum egrotorum necessaria diiudicantur.


Next Hospitalitas 6 | Back to the Contents