Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1064-Ecclesia 31


   [39v] Frater Iacobus de Milly(a) magister
xxxi. De probis hominibus ecclesie

Opportet viros religiosos circa divini cultus observantiam esse circumspectos(b) et curiosos, ne per alicuius incuriam, desidiam aut negligentiam pretermittantur aut varientur que a nostris maioribus edita et in observantiam divine reverentie promulgata sunt. Igitur stabilimus, quod per magistrum et consilium ordinarium duo religiosi probate quidem vite et experte discretionis probi homines ecclesie eligantur et ex omnibus linguis diversis tamen deputentur, qui in comitiva prioris ecclesie vel alicuius capellani idonei et probate sufficientie, quem ad hoc eius loco prior deputabit, summa cum diligentia, cura et sollicitudine videant, perquirant scrutenturque, si in ecclesia sancti Ioannis ac capellis et oratoriis fiunt et compleantur ea, que circa cultum divinum spectant secundum maiorum instituta tam spiritualia quam corporalia ipsius ecclesie et capellarum concernentia; defectus quoque corrigant et reparent; inventarium quoque et registrum institutionum et fundationum capellarum pariter prediorum possessionumque earundem et omnium ornamentorum, bonorum quoque mobilium et immobilium faciant et habeant. Quod quidem inventarium et librum(c) finito officii termino magistro et consilio ordinario presentabunt, ut successoribus probis viris consignetur. De his quoque, que in officii exercitio compererint, quatuor temporum assembleis fieri solitis in anno et de omnibus defectibus magistro et consilio ordinario relationem facient, quo pro verum exigentia provideatur. Termino quoque unius anni dicti fratres ipsum officium exercebunt vel plus, si magistro et consilio expediens videbitur. Et ut dicti probi homines liberius officio vacare possint, ad manus magistri retenti censeantur et excubiis exempti sint.


(a) Ms., Venice 1495, Salamanca 1534: Milli; Ulm 1496: Mylli.
(a) In Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 follows sollicitos.
(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. libro.

Next Ecclesia 32 | Back to the Contents