Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1065-Ecclesia 32


   Frater Iacobus de Milly(a) magister
xxxii. Quod festum semiduplum de sacra corona Christi celebretur

[40r] Decens et decorum existit reliquias, que passionis(b) Christi, dei et hominum mediatoris, salvatoris et redemptoris nostri assiduam recordationem preseferunt, honorare et omni cultu prosequi. Idcirco sancimus, quod festum semiduplum anno quolibet tertio idus Augusti celebretur in reverentia sancte corone spineę, qua dominus noster Iesus Christus in sua passione, quam pro nobis subiit, affectus est. Cuius sancte corone spinam unam, que preciosissimum caput punxit et ex eius vulnere sacratissimo sanguine vultum tinxit, in archivis et penetralibus oratorii magistralis reclusam habemus, que quotannis die veneris sancta, qua passio recolitur, ab aurora florere incipit et ad sextam horam, qua salvator expiravit, floridissima conspicitur demumque arescit. Cunctis quoque Christi fidelibus monimentum sacratissime passionis existit.


(a) Ms., Venice 1495, Salamanca 1534: Milli; Ulm 1496: Mylli.
(a) In Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. passiones.

Next Ecclesia 33 | Back to the Contents