Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1047-Ecclesia 14


   Frater Hugo Revel magister
xiiii. De promotione clericorum ad sacros ordines

Debet quidem esse clericorum et sacerdotum honesta et matura conversatio, quę temporis discursu comprehendi potest. Hinc laudabiliter sancitum est, quod nullus clericus, subdiaconus, diaconus aut presbiter in fratrem hospitalis admittatur seu recipiatur, donec per annum hospitali servierit. Prohibemus quoque, ne aliquis frater, cuiusvis conditionis fuerit, aliquem clericum ad sacros ordines promoveri procuret sine prioris ecclesie presentatione. Quodque clerici in domo hospitalis nutriti ad ordines promoveri non possint, videlicet ad subdiaconatum donec octo et decem annos, ad diaconatum duos et viginti, ad sacerdotium sex et viginti annos nati fuerint. Clericus quoque, qui ordinem nostrum professus non est, in obsequium hospitalis non admittatur, nisi prius de sacrorum ordinum susceptione litteras testimoniales autenticas demonstraverit.


Next Ecclesia 15 | Back to the Contents