Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1048-Ecclesia 15


   Frater Guilielmus de Villareto magister
xv. Quod in missa, que pro defunctis celebratur die lunę quinquagesime, fratres adsint et offerant

[36v] Pium atque sanctum est pro Christi fidelibus defunctis munera deo offerre, ut anime a purgatorii poenis liberentur et optatam beatitudinem consequantur. Itaque, cum pro defunctis magistris officium et missa secunda feria quingagesimę quotannis celebratur, omnes fratres adesse volumus, qui cereum unum cum uno denario offerant. Magister vero cuilibet fratri, qui aderit, iuliatum unum elargiri obligatus est.


Next Ecclesia 16 | Back to the Contents