Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1046-Ecclesia 13


   Frater Hugo Revel magister
xiii. Quod secunda feria quinquagesime missa(a) pro mortuis celebretur

Sanctum equidem(b) est et salutare pro defunctis deo omnipotenti humiles preces fundere. Hinc est, quod devota mente stabilimus, ut anno quolibet secunda feria quinquagesime missa solemnis pro animabus defunctorum magistrorum et fratrum celebretur. Vespere quoque et mortuorum vigilię cum sono campanarum per universas ordinis nostri ecclesias, ubi sacerdotes deputati sunt, pridie eius diei, hoc est dominica, que(c) quinquagesima dicitur, cantentur et celebrentur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.: misa.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: quidem.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. follows in.

Next Ecclesia 14 | Back to the Contents