Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1045-Ecclesia 12


   Frater Hugo Revel magister
xii. Quod fratres confiteantur fratri capellano ordinis nostri

Obedientia – omnis quidem congregationis firmissimum vinculum – nos ad id astringit, ut unusquisque proprio sacerdoti confiteatur. Et nil equidem sine [36r] superioris licentia aggredi nos(a) licet. Prohibemus igitur, ne fratres ordinis nostri cuiquam peccata sua confiteantur nisi eorum priori aut alicui capellano religionis nostre absque prioris aut in(b) eius absentia viceprioris licentia.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.: non.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Ecclesia 13 | Back to the Contents