Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1036-Ecclesia 3


   Consuetudo
iii. Quibus diebus fratres hospitalis ieiunare tenentur.

Decet enim religiosos deum mente et corpore colere atque piis operibus carnem macerando affligendoque insistere. Hinc laudabiliter sancitum est, quod fratres ordinis nostri ieiunia inferius declarata celebrent et servent:

Primo ieiunium quadragesimę, pascę, resurrectionis: a quarta feria quinquagesimę usque ad diem pascę. Pręterea celebritatem magne litanie, que fit in festo sancti Marci evangeliste, eo ipso die. Si autem huius festum incidat in octava pascę, celebratio huiusce ieiunii transferatur post octavam. Insuper dies rogationum, que fiunt ante festum ascensionis domini nostri Iesu Christi, videlicet secunde, tertie et quarte feriarum. Item vigiliam pentecostes et eadem ebdomada quatuor temporum ieiunia. Pręterea vigilias sancti Ioannis Baptiste, apostolorum sanctorum Petri et Pauli, sancti Iacobi apostoli, sancti Laurentii martiris, assumptionis nostre domine, sancti Bartholomei apostoli, sancti Mathei apostoli et in ipsa septimana quatuor temporum ieiunia – nihilominus si festum dicti sancti celebretur die dominico, tunc dicta ieiunia fiant in precedenti septimana, si vero celebretur alio die, tunc fiant in eadem septimana –, vigiliam apostolorum Simonis et Iude, vigiliam omnium sanctorum ultima die Octobris – et celebratio eorum fit prima Novembris sequenti –, vigiliam sancti Andree ac ieiunia quatuor temporum, que incidunt quarta feria post festum sancte Lucie, item vigiliam sancti Thome apostoli ac vigiliam nativitatis domini, quam quidem observationem teneri volumus et iubemus.



Next Ecclesia 4 | Back to the Contents