Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1034-Ecclesia 1


(a)PARS SECUNDA(a)
[33r] De ecclesia.

   Consuetudo
i. De divinis officiis celebrandis et sanctis reliquiis venerandis.

Nihil est christiano foelicius, nihil iocundius, nihil suavius quam tota mente omnique affectu deum colere, fidem catholicam profiteri ecclesiamque venerari. Ea quoque diligenti cura exequi, quę cultum divinum ac ecclesie catholice ornatum concernunt, quę si laicis conveniant, qui mundanis impliciti curis ab obsequiis divinis plerumque distrahuntur, multo magis religiosis viris id conducit, quos sacrum chrisma in baptismatis fonte susceptum religionisque professio urget, implorat, inducit. Merito itaque ordinis nostri rectores, fundatores eorumque vestigiis inherentes nostri predecessores devotissima mente cultui divino intenti pro veteri consuetudine quam diligentissime et ornatissime ecclesiam venerati sunt; sacra quoque solemnia instituerunt, servaverunt, perfecerunt; oratoria erexerunt, que donis amplissimis ornarunt, quorum observantia ad hec tempora deducta est. Eamque omni studio et accurata mente tenere(b) exequi quoque peroptamus. His igitur causis probatissimis quidem et iustissimis suasi fratres nostros hortamur eisque pro fidei et religionis professione iniungimus, quatenus omni cura cultui divino intendere studeant, ut divinis peractis expeditius arma in crucis hostes exerceant.

Nec enim sanctarum reliquiarum cura est postponenda. Veneremur igitur sanctam spinam, sacratissime passionis monimentum ex corona spinea, que Christum redemptorem nostrum affecit, excerptam, et que satis constanti fama sanctissimum illius caput acriter punxit. In cuius rei memoriam sexta feria, qua passio Christi quotannis celebratur, florescit et demum arescit. Hęc profecto in sacello palatii magistratus condita est. Nec minori cura honoretur denarius argenteus unus ex triginta illis argenteis, quibus Christum Iudas proditor appreciavit, ex cuius impressione characteres in cera alba quotannis dum passio(c) decantatur a sacerdote effinguntur. Qui characteres humanę saluti, mulierum partui maritimisque discriminibus propitii censentur. Etiam crux in sacrario reposita ex ligno vere crucis, in qua Christus dominus et salvator noster pro nostris pependit peccatis, fabricata colenda est. Veneranda quoque existit crux ęnea ex pelvi, qua Christus apostolorum pedes lavit, facta, que varios languores(d) [33v] pellit. Sancta enim matrona Helena magni Constantini mater ex illa pelvi tria crucis signa cudere iussit, quorum uno Rhodii potiuntur, ad cuius venerationem sexta feria populus frequens accedit. Colenda etiam est patroni nostri sancti Ioannis Baptiste precursoris domini nostri Iesu Christi sacratissima manus dextera, que Christum baptizavit et verum messiam ostendit, que nuper miro tractatu ex turcorum tyrannide ad Rhodios delata est, quemadmodum comentarii super hoc editi latius declarant. Cętere quoque sanctorum reliquię permulte in ecclesiis nostri ordinis recondite honorande et grandi cura custodiende existunt, ut sanctorum intercessionibus, quos in his veneramur, divinum quidem presidium adeo in cunctis operibus cunsequamur.


(a) In Ms. no capital letters.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.: tere.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(d) Ulm 1496; Ms.: langres; Venice 1495, Salamanca 1534: langores.

Next Ecclesia 2 | Back to the Contents