Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1030-Receptio 20


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister.
xx. Qualiter recipiuntur fratres milites in conventu Rhodi.

[30v] Contingit plerumque in receptione fratrum militum ordinis nostri (a)in Rhodo(a) receptos tales non esse quales stabilimenta ordinant. His itaque fraudibus obviare desiderantes sancimus, quod fratres milites, qui Rhodi recipientur, debeant et teneantur termino duorum annorum a die receptionis computando autentice et legitime(b) probare coram priore et castellano Emposte vel eorum vicegerentibus et capitulo provinciali se nomine et armis gentilhomines legitimoque matrimonio et in limitibus prioratuum seu castellanię Empostę procreatos natosque et tales quales stabilimenta ordinant esse. Que quidem probatio autentica presentetur Rhodi dicto termino magistro et consilio ordinario. Si autem modo instituto non probaverint, eo ipso fratres servientes officii existant et nullo unquam tempore ad gradum militie admittantur(c).


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. Rhodi.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. ligitime.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. admittatur.

Next Receptio 21 | Back to the Contents