Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1031-Receptio 21


   Consuetudo.
xxi. Qualiter seculares personę recipi debent in confratres.

Bonum enim quanto communicabilius tanto melius existit. Consueverunt igitur predecessores nostri seculares personas sub confraternitatis titulo bonorum operum religionis nostre participes reddere. Hinc profecto inolevit usus confratres recipiendi sub hac forma: Qui autem in confratrem ordinis nostri recipi cupit, coram fratre ipsum recipiente reverenter compareat genibusque flexis positis manibus super missale, quod recipiens teneat, spondeat in hec verba: »Ego N. promitto deo omnipotenti beatęque Marię semper virgini dei genitrici ac sancto Ioanni Baptistę magistroque et religioni Hierosolymitanę, quod caritatem et amorem erga magistrum, fratres et ordinem secundum possibilitatem meam geram, pro viribus quoque eos ac bona ordinis defendam. Quod si facere nequiero, eis pandam. Et quecunque sibi nociva mihi nota ipsis manifestabo, alteriusque religionis nisi Hierosolymitani ordinis professionem non faciam. Quod si eam non professus fuero, post meum obitum in cimiterio hospitalis sepeliri peto. Quotannis quoque in festo sancti Ioannis Baptiste aliquid in recognitionem confraternitatis ordinis elargiar«. Quibus peractis frater recipiens dicat: [31r] »Quia predicta promisisti, ideo te animamque tuam tuorumque parentum participes efficimus omnium beneficiorum, orationum, missarum, divinorum officiorum et piorum operum, quę in perpetuum in nostra religione fient, de quibus dominus noster Iesus Christus nos(a) participes reddat«. Quo peracto osculum pacis ab recipiente et aliis fratribus adsistentibus prebeatur. Postea in libro confraternitatis eius nomen registretur. Annotetur quoque, quod anno quolibet dare pollicetur. Hęc servari in receptione confratrum iubemus, reservatis usibus quorundam prioratuum, in quibus fortassis aliter consuetum esset, qui morem apud eos usitatum in dicta receptione servare debeant.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: vos.

Next Receptio 22 | Back to the Contents