Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1029-Receptio 19


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister.
xviiii. Quod in receptione fratrum militum nullus sumat supra se, quod recipiendus sit gentilhomo.

Ad obviandum cautelis et dolis, qui contingere possunt in fratrum militum receptione, quia nonulli fratrum nostrorum quandoque pręsumunt supra suum honorem sumere, quod recipiendi in ordinem sunt gentilhomines et tales quales stabilimenta requirunt, de quibus numquam aut raro aliud examen apparet, sed res in obscuro persistit. Itaque huic fraudi obviare cupientes statuimus, quod nullus fratrum ordinis nostri, cuiuscumque gradus fuerit, sumat supra se nec ad id admitatur, quod aliqui recipiendi sint gentilhomines et tales quales stabilimenta postulant. Quinimmo ipsi recipiendi sufficienter et legitime probare debeant se gentilhomines esse et tales quales stabilimenta sanciunt. Quo probato, si recipiantur, nihilominus totiens quotiens aliquis frater obiicere contra tales ipsos alteros esse quam probaverint vellet, tunc ad id probandum admittatur, dummodo in termino septem annorum a(a) die receptionis id fecerit. Quo lapso amplius ad hęc improbanda non admittatur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Receptio 20 | Back to the Contents