Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1006-Regula 2


ii. Dispensatio observantiarum regulë reservatis tribus votis substantialibus ut in suo robore permanentibus.

Sunt enim permulta, que prorsus in desuetudinem abiere(a) et ea certe pro temporum ingruentia, pro etatum convenientia, pro locorum qualitate, pro personarum consideratione ad anime salutem mutanda, corrigenda, interponenda, relaxanda temperandaque censentur. Aliter enim esset devotas animas variis laqueorum perplexitatibus irretire et illaqueare, nisi conditioni et rerum qualitati prudenter consuleretur(b). Magna quippe est humana fragilitas et ad malum [23r] proclivis, que facile labitur, nisi dei et apostolico presidio sustentetur. Inter ceteras quoque sanctas congregationes et religiosarum personarum coetus ordo quidem Hierosolymitanus iacturas et gravia subiit discrimina patiturque assiduo, quo fit, ut his incomoditatibus consulendo pristini xenodochii ac sacre domus hospitalis Hierusalem regulares disciplinas et primevas institutiones fratres nostri rite servare nequeant. Qua(c) ratione sacrosancta sedes apostolica impulsa Romanique pontifices suasi pro eorum clementia saluti fratrum nostrorum consulentes cum eis de aliquibus in regula contentis primeve institutionis ordinis nostri observantiis – preter tria vota substantialia, que servare tenemur – de gratia spetiali dispensarunt et fratres nostros ab his exemerunt et absolverunt. Quedam etiam stabilimentis continentur et nonnulla prorsus a consuetudine abierunt. Hinc est, quod ceteris regule observantiis et capitulis omissis tria vota substantialia dumtaxat stabilimentorum renovatione inserere statuimus, que a fratribus prompto(d) animo ac devota mente observari iubemus.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. abire.
(b) Ulm 1496: consularetur.
(c) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. quia.
(d) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. promptu.

Next Regula 3 | Back to the Contents