Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1005-Regula 1


(a)De regula(a).

   Frater Raymundus de Podio magister
i. Regula hospitalariorum et militie ordinis sancti Ioannis Baptiste Hierosolimytani.

In nomine domini amen. Ego Raymundus servus pauperum Christi et hospitalis Hierusalem custos de consilio capituli fratrum instituo hec in domo hospitalis sancti Ioannis Baptiste Hierusalem. Precipio enim, quod omnes fratres accedentes ad obsequium pauperum et tuitionem fidei catholice teneant et cum divino presidio servent tria, que promissa sunt deo, videlicet castitatem et obedientiam – hoc est, quod adimplebunt quicquid eis erit iniunctum a suo magistro – atque vivere sine proprio, quoniam deus requiret hec tria ab eis in ultimo.


(a) Ms. in capital letters.

Next Regula 2 | Back to the Contents