Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1004 Primordium


[20v] Primordium et origo sacri xenodochii atque ordinis militie sancti Ioannis Baptiste hospitalariorum Hierosolymitani.

XENODOCHIUM(a) sacramque domum et religionem militie hospitalariorum sancti Ioannis Baptiste Hierosolymitani illustribus ac veris sacrarumque veterum historiarum monimentis hoc exordium sumpsisse constat.

Post subactam Indiam extincto in Babilonia(b) Alexandro magno Macedonum rege eiusque obitu vulgato a sancta civitate Hierusalem Machabeorum fortissimorum quidem et victoriosissimorum militum virtute prophane gentes pulse sunt, libertatem quoque Hebreus populus divino cultui intentus sibi vindicavit(c). Quo peracto non parva bella Hierosolymis(d) ea finitimis(e) illata sunt. Tandem, coelesti favore cum preclarissimus divini nominis athleta triumphatorque fortissimus Iudas Machabeus unius veri dei cultor sacratissimam quidem urbem a iugo gentilium foeliciter liberasset, iterumque(f) inire bellum contra finitimorum gentilium conatus pararet, compositis in urbe rebus magno quidem animo prophanas gentes aggreditur. Eo enim conflictu gentis Hebreë non pauci trucidantur, vulnerantur, debiles redduntur. Postmodum ad urbem reversus – cogitans quam pium et devotum esset pro defunctis orare – instituit, ut pro his, qui bello succubuissent, piis locis assidua fieret oratio et debilibus egrotisque subveniretur.

Exactis autem annis nonnullis devotissimus propheta et generosus athleta Ioannes Hircanus depromptis(g) a David monumento thesauris – postquam ex his civitatem sanctam(h) obsidione regis Antiochi, cui Epiphanes nomen inditum est, tunc eam oppugnantis, in qua quidem oppugnatione Hebreos acerrime persequens Salomonis templum demolitur, quod postea Machabeorum cura est erectum, refectum, restitutum, portione erarii Antiocho elargita liberasset – reliqua quidem servata portione ex hac xenodochium instituit, ubi pro defunctis pii Machabei vestigiis inherendo assiduo preces fierent. Debiles quoque peregrini et morbo affe-[21r]cti religiosissime exciperentur, reficerentur, alerentur.

Succedentibus inde annis, cum huiusce xenodochii sancta conditio institutioque haud dubio permaneret, ad Christi redemptoris et salvatoris nostri tempora perventum est. Qui dominus noster Iesus Christus, cum dives esset, pro nobis pauper factus est(i). Quare pie arbitrari licet hospitale ipsum corporali presentia sepius visitasse multaque pietatis et miraculorum opera sua divina clementia ostendisse, in eo quoque loco sanctos apostolos ac beatos Christi discipulos misericordię opera exercuisse. Si enim dominus noster Iesus Christus ante sacratissimam passionem complura urbis Hierusalem tunc prophana loca sanctissimis operibus magnificaverit et glorificaverit, nulli dubium oriri debet, quin hospitale ipsum Hierosolimorum, locum quidem pium, pauperum receptaculum et debilium asylum, (j)sua immensa(j) clementia illustraverit et sanctissimis operibus decoraverit.

Succedente autem tempore post sacratissimam Christi passionem civitas sancta Hierusalem populi Iudeorum delictis exigentibus graves iacturas Titi(k) et Vespasiani(l) Romanorum victoriosissimorum imperatorum sacri sanguinis Christi vindicantes(m) tempestate perpessa est variisque gentilium ritibus polluta et diversarum gentium conatibus deleta, subacta eversaque est. In eisque cladibus templum Salomonis splendidissimum a Machabeis restitutum ac xenodochium per Ioannem Hircanum erectum ceteraque loca pia solo ëquata, ruinam et exterminium subierunt, ut etiam religiosa hëc observatio hospitalis quandoque sit propter clades intermissa.

Postremo quidem tempore – sancta civitate et templo per Hadrianum Aelium(n) Romanorum imperatorem prius restitutis, Hierosolymorumque regno omni ornatu postea privato, vario barbarorum genere imperante – non sine grandi discrimine catholici ex diversis orientis occidentisque provinciis sacratissimi sepulchri et sanctorum locorum visitandi gratia Hierusalem devote proficiscebantur. Hi quoque Christiani occidentales, qui Romanam [21v] fidem professi sunt, asylo et habitaculis in ea civitate privati gravia et enormia discrimina vulneraque perpessi sunt. Hisque iacturis, fame, verberibus, calumniis itinerumque defatigationibus plures occidentalium in dies peribant et non secus quam pecora passim vicis et spectaculis in fidei ludibrium e vita excedebant. Nec erat, qui miseros consolaretur. Tanta fuit prophanę gentis atrocitas atque immanitas(o).

His causis suasus divinoque spiritu impulsus vir quidam peregrinus devotissimus, cui nomen Giraldus fuit, gvite sanctitate et(p) virtute celebris, deum timens, de animę quoque salute sollicitus, is enim Hierusalem peregrinationis gratia dudum venerat, devotarum personarum illuc confluentium pernitiosum quidem iugum ac iacturam conspiciens, observationem piissimam fortissimi Iude Machabei et devotissimi Ioannis Hircani propugnatorum clarissimorum suscitando, renovando instar illius prisci hospitalis novum xenodochium, asylum et receptaculum infirmorum peregrinorum, debilium et pauperum condere et erigere decernit. Id quoque agendi ab eo, qui tunc Hierosolimis imperitabat, facultate data sanctissimos prefatorum mores et vestigia imitatus iuxta dominicum sacrum quidem monumentum loco delecto novellum hospitale atque xenodochium sancto Ioanni Baptiste tanquam patrono dicatum – quod eo loco sanctus Zacharias propheta eius pater, cum ad(q) divina peragenda civitatem sanctam inviseret, moram trahebat – condit, erigit, edificat. Sancto quidem hospitali feliciter condito erectoque bonisque moribus et institutis ornato Giraldus fidei catholici zelo ardens pauperum egrotorumque xenodochii obsequiis sese dedicat. Comites quoque, qui eo una venerant, ut id agerent, inducit, suadet, impellit. Ineunt igitur sanctum coetum et fraternitatem religionis votis emissis nullis nec pristinum habitum mutant(r), nisi quod humilioribus vestibus utentes, obsequiis fidei catholice ac pauperum iuramento se adigunt. Non sunt profecto in eo xenodochio ulla misericordie opera pretermissa: [22r] Pauperes sustentantur alunturque, infirmi curantur, sacramenta ministrantur, peregrini ac męsti refocillantur, ignari docentur, captivi redimuntur. Omnis quoque hospitalitas colitur, perficitur, veneratur. Quibus quidem sanctis operibus nimirum sacrum xenodochium brevi coaluit et prediis clarum efficitur.

Sub Giraldi cura aucta hospitalis conditione sedes apostolica sanctum xenodochium in protectionem Giraldi precibus excipit eumque erectorem et prepositum hospitalis nominat. Inhibet quoque Romanus pontifex Lucius papa secundus, ne xenodochii curam violenter quisquam occupare presumat, sed qui ab viris eius sacri coetus obsequio dicatis eligeretur, hospitali presideret. Quo fit, ut frequentia devotarum personarum peregrinorum sacre domus obsequiis sese dedicant ac pro catholice fidei defensione zelo dei inducti arma capessunt, peregrinos quoque et loca a barbarorum incursionibus tutantur. Veri igitur et clarissimi Iude Machabei et devotissimi Ioannes imitatores hospitalitatem et pro cultu divino catholiceque fidei defensione arma omni studio exercent.

Posteaquam Giraldus xenodochium sedecim annos magna cum laude rexisset, e vita excessit. Quo defuncto devotarum personarum electione sacre domui et hospitali vir meritis insignis Raymundus de Podio preficitur et magister eligitur. Hic quidem prudens et preconio dignus Romano*(s) permittente et approbante pontifice Eugenio papa tertio regulam instituit et habitum militie hospitalariorum albe crucis octogone et nigre clamydis ordinat. Cui quidem regule non pauci nobiles et plebei, clerici et laici iureiurando sub eo habitu sese ascribunt. Crevit profecto xenodochium divitiis et fame celebritate sub Raymundi primi quidem magistri gubernaculis – presertim post sancte civitatis Hierusalem victoriam a Christianis partam(t), cuius expeditionem dux fortissimus Gofridus de Billono Gallus Belga extitit –, cuius [22v] magistri vestigiis plerique successores inherentes egregia facinora in Rhodiorum gestorum commentariis diffusius enarata perpetrarunt, que hoc loco recensere necessarium non videtur. Nam in presentia historiam texere propositum non est. Sat quidem fuit ordinis primordia et originem demonstrasse(u). Quomodo autem et quo tempore militia Hierosolymitana, hospitalitas et hec sancta observatio ad Rhodios transmigraverit, dilucide declarant commentaria.(v)


(a) Corrected: XENODOHIUM.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. Bacbilonia.
(c) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 vendicavit.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. Herosolymis.
(e) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms afinitimis.
(f) Corrected ieterumque.
(g) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: de promptis.
(h) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. sancta.
(i) Cf. 2. Cor. 8,9 .
(j) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. sita in mensa.
(k) in front, crossed out sancta.
(l) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: Vespisiani.
(m) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 vindicens.
(n) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496. Gelium.
(o) Ulm 1496; Ms., Venice 1495, Salamanca 1534 imanitas.
(p) Salamanca 1534: missing .
(q) Above the line.
(r) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: imitant.
(s) * ... * not collated with Venice 1495 [from Primordium to Regula 4].
(t) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.. paratam
(u) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. demostrasse.
(v) In Ulm 1496 follows woodcut with the inscription Raymundus de Podio institutor habitus et regule.


Next Regula 1 | Back to the Contents