Stabilimenta Rhodiorum militum - French version

based on the printed edition Paris 1493/1495 by Pierre Le Dru

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

410-Statuts1493-Prologue


[p7r]

Bulla stabilimentorum capituli generalis MCCCCXCIII talis est

FRater Petrus Daubusson miseratione divina sacrosancte Romane ecclesie sancti Adriani diaconus cardinalis ac sacre domus hospitalis sancti Iohannis Iherosolymitani magister humilis pauperumque Ihesu Christi custos et nos baiulivi, priores, preceptores et fratres capitulum generale celebrantes universis et singulis tam presentibus quam futuris nostras huiusmodi litteras visuris, audituris et lecturis salutem in eo, qui est omnium vera salus.
Solent rerum publicarum magistratus pro temporum qualitate prudenter statuta condere atque promulgare, quibus bonis premia, malis supplicia proponuntur. Nos quoque maiorum vestigiis inherentes stabilimenta capitulari auctoritate edere solemus, ut honore et comodo religionis nostre consulatur. Nuper itaque in capitulo generali stabilimenta edita sunt, quorum series hec est.
Sequentia profecto stabilimenta interpretata sunt et versa nostro iussu per spectabilem virum Guillelmum Caoursin(a), nostrum vicecancellarium in vernaculam gallorum linguam eorum substantia(b) persistente, omni reiecta varietate, ut hi, qui latini sermonis familiares non sunt, ipsa intelligant. Quare de his nulla ambiguitas oriri debet.
In cuius rei testimonium bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa. Datum Rhodi durante nostro generali capitulo die quinta mensis Augusti anno ab incarnato Christo Ihesu domino nostro millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio.


(a) Caoursim.
(b) substentia.

Next Statuts1493-Tresor 1 | Back to the Contents