Stabilimenta Rhodiorum militum - French version

based on the printed edition Paris 1493/1495 by Pierre Le Dru

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

001 Prohemium


[a1r] Exordium in volumen stabilimentorum Rhodiorum militum sacri ordinis hospitalis sancti Iohannis Iherosolimitani.


FRater Petrus Daubusson miseratione divina sacrosancte Romane ecclesie sancti Adriani diaconus cardinalis ac sacre domus hospitalis sancti Iohannis Iherosolimitani magister humilis pauperumque Ihesu Christi custos et nos baiulivi, priores, preceptores et fratres capitulum generale celebrantes universis et singulis venerabilibus bailivis, prioribus, preceptoribus et fratribus ordinis nostri ubilibet constitutis, presentibus et futuris salutem et vere beatitudinis assequutionem.

Que honorem dei, decus ordinis et directionem religiosorum nostrorum concernere dignoscuntur, decentissimum censeri debet communicari et ad noticiam deducere - verum quia variis vernaculis linguis commilitones nostri progenitalis soli more utuntur, nec latine familiares existunt, verum milicie pro Christi nomine sancto exercicio intenti sunt, necessum fuit volumen stabilimentorum lingua latina editum in vernaculam linguam vertere, in quorum interpretatione nil dissonum, varium et mutatum existit sed ex originalibus apostolicis litteris vera persistente sententia sumptum et collationatum -, ut quilibet particeps legum municipalium et consuetudinum efficiatur. Studeant igitur fratres nostri his uti et rectam viam amplecti. Notum itaque serie presentium auctoritate capitulari functi facimus, qualiter huiusmodi stabilimentorum volumen in Gallicanam linguam versum, ex apostolicis litteris sumptum et per nostrum [a1v] vicecancellarium collationatum, correctum atque nostro iussu subscriptum est, ne de his aliqua oriatur ambiguitas. In quorum fidem, testimonium bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa.

Datum Rhodi in nostro generali capitulo die quinta mensis Augusti anno ab incarnato Christo Iesu domino nostro millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio.

Tenor bullarum apostolicarum talis est.

INnocentius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam. Dum preclara religionis fratrum hospitalis sancti Iohannis Iherosolimitani merita debita consideratione pensamus et ponderamus, quantum ex eorum ministeriis, solerti cura et diligentia fides catholica, cuius indefessi propugnatores existunt et cultores, susceperit hactenus et continue suscipiat opportune protectionis defensionem, ad ea multo libenter intendimus, per que status dicte religionis augeri possit et in bono regimine conservari et hiis(a), que propter ea proinde statuta noscuntur, ut ea firmius illibata serventur, nostri adicimus roboris firmitatem.

Sane pro parte dilecti filii nostri Petri sancti Adriani diaconi cardinalis, qui dicto hospitali et concessione et dispensatione apostolica in magistrum preesse dignoscitur, et dilectorum filiorum capituli generalis fratrum dicti hospitalis nobis nuper exhibita petitio continebat, quod ipsi proinde(b) considerantes, quod statuta dicte religionis cum temporum varietate, tum locorum mutatione, tum ambigui sermonis caligine non satis clarum sensum habebant, et illorum magna pars propter ea in desuetudinem abierat ac lites ob variam sententiam parturiebant, et eiusdem religionis et personarum eius honori, animarum saluti et conscientiarum paci, exonerationi et transquilitati(c), ut forti animo infidelium potencie invalescenti uberius resistere valeant, consulere cupientes, matura(d) super hoc in quatuor capitularibus conventionibus eorum deliberatione prehabita, veteribus et novis eiusdem religionis stabilimentis et concordiis, statutis et consuetudinibus, usibus et naturis diligenter examinatis et eorum sententia et sano intellectu(e) persistente, reiectis [a2r] superfluis, interpretatis obscuris, adiectis necessariis(f), ad clariorem sensum, dilucidum compendiosumque ordinem feliciter(g)nobis fuit humiliter supplicatum, ut eisdem stabilimentis, concordiis, statutis et consuetudinibus, usibus et naturis pro eorum subsistentia firmiori robur nostre confirmationis(h) adiicere aliasque eis super his oportune providere de benignitate apostolica dignaremur.

Nos igitur, qui(i) ad comoda et profectum salutarem dicte religionis operosa meditatione sumus intenti, stabilimenta, concordias, statuta, consuetudines ac usus et naturas huiusmodi in unum volumen redacta per venerabiles fratres nostros Rodericum Portuensem et Georgium Albanensem episcopos et dilectos filios Ardicinum sanctorum Iohannis et Pauli et Anthonium sancte Anastasie tituli presbiteros cardinales diligenter inspici, rimari et examinari fecimus, habita de illis eorumque continentia relatione fideli. Illa omnia et singula, quorum tenores(j) de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, auctoritate apostolica presentium tenore approbamus et confirmamus, ac presentis scripti patrocinio communimus, supplemusque omnes et singulos defectus, si qui forsitan intervenerunt in eisdem, eaque volumus et mandamus in posterum inviolabiliter observari. Decernentes magistrum et fratres religionis predicte nunc et pro tempore existentes ad eorum dumtaxat ex institutis regularibus, stabilimentis, statutis, consuetudinibus, usibus et naturis, que hactenus viguerunt in dicto hospitali observationem teneri et obligari, que in hac nova eorum moderatione et ordinatione continentur et non aliorum, que utpote inutilia et superflua aut alias inobservabilia tenta fuerunt, etiam si in eorum receptione in fratres ad illorum observationem promissionem iuramento et voto se astrinxissent. Non obstantibus premissis constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque.

Tenor vero sic de novo ordinatorum statutorum, stabilimentorum, concordiarum, usuum, consuetudinum de verbo ad verbum sequitur et est talis: Ou nom de nostre Seigneur et cetera in linguam Gallicanam [a2v] interpretata et fideliter versa postea in fine litterarum apostolicarum.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre approbationis, confirmationis, communitionis, suppressionis, voluntatis mandati et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, quarto nonas Iullii(k) [!]. Pontificatus nostri anno octavo.

Sic signata(1). P[aulus] Tuba, Al[oisus] de Maffeis cl[ericus], [Fabritius de] Maii[s] pro Io[hannesbaptista or –petrus de] Buf(l)[alinis], A[ntonius] de Sancto Severino pro Ia[cobo] de Parma, L[ucidus] de Simbaldis [lies: Sinibaldis], A[ccurtius] de Petra pro [Paris] Pinello, fo[lio] v[erso] residuum pro scriptore G[uillermus] Lamberti, F[ranciscus] de Comitibus, Ia[cobus] Volateranus soll[ici]t[ator], F[ranciscus] de Comitibus expos[uit] ducis(m) cxx.

Registrata in secretaria apostolica Ariminensis.


(a) hii.
(b) recte: provide.
(c) sic!
(d) natura.
(e) intellecta.
(f) it follows et.
(g) recte: fideliter.
(h) firmationis.
(i) quid.
(j) tenore.
(k) sic!
(l) Brif.
(m) recte: denarii.
(1) Names of the chancery staff according to: Walther von HOFMANN, Forschungen zur Geschichte der kurialen Behörden. Vom Schisma bis zur Reformation, 2 Bde., Rom 1914 (BDHI, 13); Thomas FRENZ, Die Kanzlei der Päpste der Hochrenaissance (1471-1527), Tübingen 1986 (BDHI, 63).


Next Exordium | Back to the Contents