1513.10.20.
(94[107]v) Die 20 Octobris anno 1513, cum Rhodum venisset r[everen]dus d[ominus] baiulius Aquile d[ominus] f[rater] Thomas Neuport et esset disceptatio amicabilis, prout consuevit esse inter nobiles personas et probos religiosos, et quilibet cuperet alteri honorem facere et tamen evitare indignationem linguarum et servare antiquum stilum religionis,
r[everen]di d[omini] baiulii Maioricarum d[ominus] f[rater] Antonius de Sancto Martino, prefatus d[ominus] baiulius Aquile et baiulius Manoasce dominus frater Guillelmus Sextre rogaverunt me vicecan[cellarium], ut perquirerem antiqua registra cancellarie et perquirerem, que predictorum trium dignitatum est prima, que secunda et que tercia,
viso, quod stabilimentum facit mentionem tantummodo / (95[108]r) de magistris, qui instituerunt baiulium Maioricarum et baiulium Manoasce, quare repperi, quod de anno 1428 in capitulo generali magistrante bone memorie fratre Antonio Fluviani fuit institutus baiulius Maioricarum, licet propter impetracionem ipsius in Romana curia et favorem regium per nonnullos annos dicta institutio non fuerit sortita effectum. Item repperi, quod in capitulo generali Rome celebrato d[ominus] f[rater] Joannes de Cardona baiulius Maioricarum precedebat d[ominum] f[ratrem] Thomam Tong baiulium Aquile et similiter in conventu Rhodi idem d[ominus] f[rater] Joannes precedebat d[ominus] f[rater] Joannem Langstrochtier(a) baiulium Aquile tempore Ursinis. Item repperi, quod de anno 1441 sedente in magisterio bone memorie fratre Joanne de Lastich fuit institutus baiuliatus Aquile, qui immediate sequitur post baiulium Maioricarum et postea tempore bone memorie fratris Jacobi de Melli fuit institutus baiuliatus Manoasce, prout stabilimentum declarat [...].
___________________________________________
first adaptation 29.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 12.11.2008 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1513