1511.09.01.
Obsequia [...] prosequamur.
Quum igitur nos viridarium de Malpas in eius edificiis dirutum, arboribus desolatum et cultura silvestrem repererimus, vos vestra industria et solertia ipsum in meliorem statum restituistis, et cognoscimus, quod estis animatus de bono in melius erga ipsum progredi et actiones dirigere.
Igitur, ut aliquando viridarium ipsum ad pristinum statum reducatur, et vos nostram benevolentiam cum effectu cognoscatis, viridarium sive giardinum antedictum de Malpas cum eius aquaductu, edificiis, juribus et pertinentiis universis ad ipsum spectantibus et pertinentibus sive spectare et pertinere debentibus quoquomodo et cum quibus illud nos hactenus habuimus, tenuimus et possedimus, habendum, tenendum, regendum, gubernandum, reparandum, meliorandum et augmentandum in ipsius structuris, arboribus et cultura sub annua solutione in signum recognitionis superioritatis magisterii unius floreni Rhodi currentis per vos nobis et nostris in magisterio successoribus infallibilem fienda, prima die mensis Septembris de anno in annum, quoad fueritis in humanis, superfles ex nostra / (15v) certa scientia et speciali gratia auctoritate magsitali et administratione communis thesauri fungentes vobis vita vestra durante serie presentium conferimus, concedimus et donamus. [...] Iniungimus vobis, ne pretextu donationis nostre huiusmodi aliquid de iuribus diciti viridarii alienetis. Iniungimus quoque universis et singulis dicte domus nostre fratribus quacunque(b) auctoritate, dignitate, officioque fungentibus, presentibus et futuris, ut hanc nostram donationem observent et ab alii observari faciant.
In cuius etc. magistralis plumbea etc.
Datum etc. die prima Septembris 1511.
___________________________________________
(b)
Doubled.
first adaptation 01.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 01.10.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1511