1511.08.20.
Frater Emericus etc. Dilecto nobis in Christo Stephanino Visiti civi Rhodio salutem etc.
Que rite peracta sunt, nostri consensus munimen morentur.
Cum itaque noster in magisterio immediatus predecessor bone memorie frater Petrus d'Aubusson sub annuo canone et emphiteotico censu florenorum Rhodi currentium quatuordecim dederit et contulerit quondam Guillelmo Badorch mercatori cathelano quasdam domos tunc magistero spectantes et pertinentes prout litteris super hoc die nona mensis Julii anno 1489 sub eius bulla magistrali expeditis et presentibus annexatis latius constat et apparet, in vim quarum dictus Guillelmus et sui heredes et successores usque in presentem diem prefatas domos tenuerunt et possiderunt libere, pacifice et sine aliqua contradictione aut molestatione, accuratus vir Jannottus Servent negociorum gestor heredum antedicti Guillelmi Badorch habens ad hoc speciale mandatum et [...] licentia prefatas domos sub titulo venditionis in te transtulit. Quare nobis humiliter supplicasti, ut emptionem de dictis domibus per te factam ratam habere et per nostras litteras confirmare dignaremur.
Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati de nostra certa scientia tenore presentium pretactam venditionem et domus in te, tuosque heredes et successores vel a te causam habentes translationem sub solutione prefati census florenorum Rhodi currentium quatuordecim laudamus, confirmamus, ratificamus et approbamus atque presentis scripti patrocinio communemus / (18r) [...]
In cuius etc. magistralis plumbea etc.
Datum etc. die 20a Augusti anno 1511.
___________________________________________
first adaptation 26.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 03.10.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1511