1511.08.19.

19 August, 1511
The Master Fr. Émery d'Amboise to the preceptors Fr. Alvero Pinto of Ensemil and Fr. Georgio Viera of San Joao del Paran in the priory of Portugal: asks for information concerning the pretention of Symon Telis to have received the tonsure in Lisbon at the age of seven; Symon has been expelled from the order because of an accusation of theft, but now claims to be judged by a clerical court, which also concerns the rights of the archbishop of Rhodes who aks for confirmation within a year. - NLM Arch. 400, fol. 14v-15r. Register. - --

Frater(a) Emericus etc. [...] fratribus Alvero Pinto dEnsemil et Georgio Viera Sancti Joannis del Paran preceptoriarum nostrarum prioratus Portugallie preceptoribus et cuilibet vestrum in solidum salutem [...].

Quia Symon Telis nuper nostri ordinis miles fuit coniunctus de furto et nostra militia privatus atque curie seculari traditus, allegavit se velle uti privilegio clericali, affirmans se etatis annorum septem cepisse primam tonsuram in ecclesia maiori sive principali civitatis Lisbone a quodam prelato sive episcopo sive archiepiscopo et quod de hoc fuit facta scriptura, quare r[everendissi]mus d[ominus] archiepiscopus Rhodi dedit terminum unius anni, in quo autenticam fidem faceret de premissis.

Quapropter ad evitandam humanorum malitiam vobis committimus et mandamus, / (15r) ut accedatis ad dictam ecclesiam et registra illius anni ante aut post perquiri facieatis, si talia in eisdem reperiuntur, et protestabimini, quod aliqua scriptura tangens hunc casum non extrahatur nisi vobis tanquam nostris deputatis vocatis et de omnibus per vestras litteras cum notario autentico nos certis rabitis(b), ut fidem faciant.

Taliter ergo etc. In cuius etc. in cera etc.

Datum etc. die 19a Augusti 1511.

___________________________________________

(a) In the margin: prioratus Portugallie.
(b) Reading not certain.


first adaptation 01.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 01.10.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1511