1511.03.26.
.Frater Emericus etc. et nos etc. Universis et singulis etc. salutem etc.
Nuper siquidem vendus cancellarius, preceptores et fratres venerande lingue Castelle, Legionis et Portugallie et presertim prioratus nostri Portugallie, quibus huiusmodi negocium particulariter spectat et pertinet, Rhodi ad Dei et religionis nostre obsequia residentes, more et loco solito de nostra licentia ad hoc specialiter data, congregata, consideratis virtutibus et meritis [...] fratris Georgii Viera et laudabilibus obsequiis per eum nostre religioni prestitis, casu quo non possit consequi pacificam et quietam possessionem preceptorie nostre Sancte Johannis del Paran dicti prioratus, que pro suo cabimento sibi fuit assignata, ne sua debita promotione frustretur, dederunt, tradiderunt et concesserunt dicto fratri Georgio presenti et acceptanti antianitatem, declarantes hoc modo, videlicet, quod idem frater Georgius existens tam in conventu Rhodi quam extra conventum ipsum et in partibus occiduis possit et valeat se vel suum procuratorem de preceptoria vacante vel vacatura infra limites dicte ven[eran]de lingue secundum suum turnum, gradum ordinemque sue antianitatis semel tantum se cabire et cabimentum sumere, servatis tenore stabilimentorum et laudabilibus consuetudinibus religonis nostre. Et quum se semel cabitur fuerit, si se meliorare voluerit, presens in nostro conventu Rhodi adesse teneatur.
Quam quidem ancianitatem etc. - sicut in bulla fratris Antonio de Melo contenta folio 63.
In cuius etc. communis plumbea etc.
Datum etc. die 26a Martii 1511.
___________________________________________
first adaptation 27.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 11.11.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1511