1511.03.18.

18 March, 1511
The Master Fr. Émery d'Amboise and the convent to Fr. Philippe Villiers de l'Isle-Adam seneschall, preceptor of Troyes etc.: created capitular bailiff of Morea for ten years, as reward for his naval success against the Mamluks. - NLM Arch. 400, fol. 5v-6r. Register. - --

Frater Emericus etc. Et nos etc. Venerando etc. fratri Philippo de Villiers alias de lIsleadam preceptoriarum nostrarum de Troyes, Santmalus et Lanoy prioratus Francie preceptori atque nostri prelibati magistri seneschallo salutem etc.

Dum animo recolimus multiplices virtutes quibus altissimus personam vestram decorare dignatus est, et innumera obsequia laude digna nostre religioni per vos prestita atque attenta meditatione ponderamus, quod per industriam vestram superioribus mensis classis nostra non numerosa ex nostro decereto sub capitaneatu vestro generali ad honorem religionis nostre exaltatione rei publice orthodoxe christiani nominis gloriam et Christi fidelium orientem incolentium et frequentantium quitem apud sinum Ghiacie et littora Syrie prepotentem serenissimi domini Sultani Babylonie classem usque ad minimum lembum armorum vi post atrocissimam pugnam expie et in terram descendendo locis accolas depredata est, capteque classis ante hostium oculos partim combussit, partim vero Rhodum advexit, merito agere arbitramur, si personam vestram promovere studeamus, quum beneficium vobis conferendo nobis benefacere arbitremur atque etaim, ut vos gratiis prerogativa et emolumnetis ornatus ferventior ad nostri ordinis agenda in dies utilius adminsitrandum efficamini, et alii huiusmodi exemplo allecti, omni segnitia et timore postpositis, generose ad defensionem fidei catholice arma se accingant et intrepide bellando victoriam reportent.
Baiuliam itaque seu preceptoriam nostram capitularem Amoree per resignationem factam de eadem a venerando etc. fratre Carolo de Brumiers promoto ad hospitalariatum nostri conventus Rhodi eiusdem(a) baiulie ultimo legitimo baiulivo capitulari, sive hoc sive alio quovis modo etc. Sub annua solutione iurium et onerum nostri communis thesauri impositorum et imponendorum dictam preceptoriam sive baiuliam capitularem tangentium, invicem maturo et / (6r) deliberato consilio de nostra certa scientia ad annos decem continuos et completos vobis tanquam digno et de nostro ordine plurimum benemerito harum serie conferimus concedimus et donamus benefaciendo in eadem vosque in illa baiulivum capitularem cum gradu prerogativa, loco et preheminentiam baiulivi capitularis in nostra religione consuetis tenore presentium constituimus et ordinamus.

Quocirca etc. Ponendo semper preceptoriam capitularem. In cuius etc. communia etc.

Datum die 18a Martii 1510 ab incarnatione.

___________________________________________

(a) The following word preceptorie is crossed out.


first adaptation 09.06.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 22.09.2008 /
status: first transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1511