1510.11.08.

08 November, 1510
The Master Fr. Émery d'Amboise and the Council declare that Fr. Antoni de Sant Martí, preceptor and capitular bailiff of Mallorca, has been given the antianitas required to be named prior of Catalonia and that he will receive this office after the leave or death of the actual prior, Fr. Bernard Gelard de Requesens. - NLM Arch. 400, fol. 90r-91r. Register. - J. Sarnowsky, Macht und Herrschaft im Johanniterorden des 15. Jahrhunderts, Münster 2001, n. 5, pp. 615-17.

(90r) Frater Emericus etc. Et nos etc. universis etc. salutem etc.

Ad hoc nostra religio laudabiliter instituta esse dignoscitur, ut sancte hospitalitati et orthodoxe fidei tuitioni contra vivifice crucis hostes eius equites expedite viriliterque vacare et totis viribus intendare studeant, pro quorum sarcina et compensatione meritorum prioratus, dignitates et beneficia huius ordinis designata et ascripta sunt, ut ex ipsorum proventibus piam hospitalitatem exerceant et expensis belli suppleant ac athlete nostri Rhodii veterani effecti huiusmodi dignitatibus honorati et emolumentis proprio sanguine partis locupletati, ferventiores in prefatam defensionem reddantur, et alios spe premii ad similia peragendum alliciant. Quare adherentes inveterate et laudabili ordinis nostri consuetudini et innitentes privilegiis ac indultis apostolicis nostro ordini concessis, ne qui in agro domini insudant fructibus et messe sibi debita frusterentur, ac etiam ut ambitiosis sinistris viis ad nostra beneficia nullis eorum precedentibus in nostram religionem meritis hanclantibus obviemus et prefata beneficia, quibus sunt iure optimo debita, reservemus, consuevimus ad dicta beneficia pro temporum agendorum et personarum qualitatem, antianitatem religiosis nostris concedere, ut tempore vacationis eorundem suis premiis et laboribus non frustrentur et nostra religio ex his sua vira consequi possit, pro substentatione nostre militie in Oriente et exercitiorum antedictorum hospitalitatis et defensionis fidei.

Quum igitur ut prefertur secundum ordinis nostri inveteratas consuetudines per multos annos observatas et publico consensu roboratas in nostra religione / (90v) rationabiliter introductum sit antianitates religionis de nostro ordine benemeritis a prioratus, baiuliatus, preceptorias et beneficia quovis modo vacantia vel vacatura concedere in vim privilegiorum et indultorum prefatorum, ut sinistrorum occasio tollatur, consentientibus ad infrascripta ven[eran]dis ac religiosis etc. drapperio nostri conventus antedicti,(1) preceptoribus et fratribus lingue Aragonie, Cathalonie et Navarre sive verius (a)prioratus nostri Cathalonie(a) de nostri prelibati magistri licentia more et loco solito congregatis, quibus huiusmodi negocium particulariter spectat et pertinet, consideratis meritis et virtutibus, quibus altissimus personam ven[eran]di et religiosi etc. in Christo fratris Antonii de Sancto Martino baiuliatus nostri Maioricarum baiulivi capitularis ac preceptoriarum nostrarum Barchinone, de Torres et Gibut ac Corbins dicti prioratus preceptoris, quique is se utilem et idoneum in sibi commisso regimine administratorem ostendit, quique dijudicatum est, quod ad maiora regimina promoveri tanquam antianus et de nostra religione benemeritus meretur, invicem maturo et deliberato consilio de nostra certa scientia et speciali gratia servatis servandis ac omni meliori via, modo et jure, quibus melius et validius facere possumus, serie presentium damus, conferimus, concedimus et donamus eidem venerando fratri Antonio antianitatem et jusquesitum ante alios quoscunque ad prioratum nostrum Cathalonie camerasque priorales eiusdem, quam et quas de presenti tente et possidet ven[eran]dus etc. frater Bernardus Gelardus de Requesens.

In vim cuius quidem antianitatis idem frater Antonius existens tam in conventu Rhodi quam extra conventum ipsum et in partibus occiduis contigente casu vacationis dicti prioratus et non alias nec alio modo per semel suum procuratorem possit sumere, habere, tenere et possidere prioratum ipsum Cathalonie et cameras priorales ipsius, ipsumque tanquam legitimus prior regere et gubernare ac fructus ipsius recipere, nulla alia expectata licentia, provisione vel cuiusvis super hoc consensu quocienscunque et quandocunque precessum vel decessum ipsius venerandi fratris Bernardi Gelardi de Requesens vel alias quovismodo prioratum ipsum vacare contingerit, dimissis tamen prius prefato baiuliatu et preceptoriis, quas nunc possidet, in manibus nostri prelibati magistri, secundum formam stabilimentorum, ut de eisdem ad nostrum beneplacitum disponere valeamus.

Quapropter in virtute sancte obedientie iniungimus et mandamus quicunque fratri ordinis nostri quacunque auctoritate, dignitate offcioque fungenti presenti et futuro, cui huiusmodi nostre littere fuerint presentate et qui expresse a dicto fratre Antonio vel eius procuratore super hoc fuerit requisitus, ista quod se quovis modo non liceat excusare, ut auctoritate et vice nostra in vim presentium contingente vacatione dicti prioratus, ut prefertur, in possessionem pacificam et quietam ipsius et eius camerarum prioralium prefatum fratrem Antonium / (91r) inducat et inductum conservet et de fructibus eidem responderi faciat, omni contradictione remota, amoto ab eodem quolibet alio illicito detentori, si quis fuerit, quem nos presentium tenore amovemus et decernimus firmiter amovendum atque dicto fratri Antonio litteras provisionis dicit prioratus conficiat, salvis tamen et reservatis iuribus nostri communis thesauri impositis et imponendis ac spolio, mortuario et vacante, quibus per presentes vel alias quovis modo nullo pacte derogare et derogari intendimus. Immo ordinamus ut nostro communi thesauro pure et simpliciter de tempore in tempus ex[s]olvantur. Precipimusque, quod in termino unius anni a die adepte prefate possessionis prioratus computando idem frater Antonius vel eius procurator suo nomine a nobis litteras gratificationis super dicto prioratu obtinere debeat, alias in penam stabilimentorum nostrorum cecedisse intelligatur.

Mandantes universis et singulis dicte domus nostre fratribus presentibus et futuris, ut presentes nostras litteras observent et ab aliis observari faciant et contra aliquo pacto venire non presumant.

In cuius etc. communis etc. Datum die octava Novembris 1510.

___________________________________________

(a) Crossed out; in the margin from a different scribe sive verius nostre Castellanie Emposte.
(1) At this time Fr. Francesch de Montserrat.


first adaptation 29.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 12.11.2008 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1510