1510.10.10.

10 October, 1510
The Master Fr. Émery d'Amboise to Fr. Pierre de Gorgiault of Sespalles, André Gilet of Amboyse, Jean de Mussi of la Follica preceptors: asks for proofs for age and birth place of Fr. Hélion de Montalbert to be laid down in documents, because these have lead to a controversy on the last chapter general. - NLM Arch. 400, fol. 10r. Register. - --

Frater Emericus etc. [...] fratribus Petro de Gorgiault de Sespalles, Andree Gilet d'Amboyse, Joanni de Mussi de la Follica preceptoriarum nostrarum prioratus Aquitanie preceptoribus et duobus vestrum primitus requisitorum salutem [...].

Noveritis qualiter in nostro capitulo generali nuper Rhodi celebrato nonnulli fratres milites prefati prioratus fecerunt controversiam [...] fratri Heliono de Montalbert, eidem obiciendo, quod non erat legitime etatis an numerandum antianitatem ex forma stabilimentorum nostrorum neque apparebat ipsum ex limitibus ipsius prioratus esse, quibus idem frater Helionus respondendo dixit, quod erat legitime etatis et ex prefatis limitibus et id se probaturum obtulit.
Quapropter cum deliberatione nostri prefati capituli generalis vobis duobus super hoc primitus requisitorum iniungimus et mandamus, ut ad omnem instantiam et requisitionem dicti fratris Helioni vel ipsius procuratoris per examinationem testium fidedignorum coram parte adversa, si intererit, sacramento adactorum faciatis veram et iuridicam informationem super etate ipsius fratri Helionis et de loco nativitatis ipsius quam quidem informationem per notarium publicum in scriptis redigi facietis et nostra subscriptione roborabitis, et clausas vestris sigillis ad nos mittetis, ut cognita veritate quod iustum est decernere valeamus.

In cuius etc. in cera etc.

Datum etc. die decima Octobris 1510.

___________________________________________


first adaptation 11.06.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 01.10.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1510