1510.10.10.
Frater Emericus etc. .. fratri Antonio de Perdica preceptorie nostre Villedei prope Pitanis prioratus nostri Aquitanie preceptori atque in eodem prioratu pro nostro communi thesauro receptori salutem. [...]
Comparuit ex commissione nostra coram ven[eran]dis procuratoribus nostri communis thesauri et auditoribus computorum [...] frater Jacobus Gattineo preceptoriarum nostrarum de Limoges, Machoni et bella Chassagna prioratus Alvernie preceptor, et exposuit qualiter penes vos reperiuntur quedam pecunie provenientes ex residuo arrendamenti preceptorie nostre dAuson istius prioratus, cuius erat legitimus preceptor quondam frater Petrus della Tuche, quod arrendamentum factum fuit ven[eran]do priori Reginaldo de Sancto Symone, qui vobis prefatas pecunias consignavit. Et subiunxit quod iam pridem ipse etiam ex licentia nostra dictam preceptoriam arrendaverat, et quia fuit coactus per regios officiales nonnullas reparationes facere, que dicte preceptorie pertinebant ex fructibus ipsius preceptorie, remansit creditor dicti quondam fratris Petri, et arrendamenti tempore, cuius non recepit ea, que sibi spectabant, et fructus ipsius preceptorie tempore dicti quondam fratris Petri erant obligati ante alios quouscunque.
Quare instanter petiit, ut super his sibi justitia ministretur. Quapropter nos cum deliberatione dictorum venerandorum procuratorum et auditorum computorum vobis serie presentium committimus et mandamus, districtius iniungendo, ut visis presentibus detis et consignetis dicto fratri Jacobo ex pecuniis dicti arrendamenti dAuson tantum penes vos existentibus illam summam pecuniarum, quam idem frater Jacobus vobis ostendet recuperare debere a dicta preceptoria occasione expensarum per eum in eadem vel ipsius causa factarum ante alios quouscunque, quia quum prior sit in tempore, potior debet esse in iure, / (10r) et si facta prius huiusmodi solutione, superabundabunt predicte pecunie, de residuo facietis(a) satisfactionem aliis, si qui sunt creditores prefati fratris Petri, sive autem residuum ipsum ponetis in computo nostri communis thesauri et receptionis vestre.
Taliter ergo etc. In cuius etc. in cera etc.
Datum etc. die 10a Octobris 1510.
___________________________________________
first adaptation 11.06.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 01.10.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1510