1510.10.05.
Pervenit ad aures nostras quod nonulli ex fratribus cappellanis vestre obedientie subiectis in dicto conventu secundum laudabiles consuetudines antiquitus observatas vestris mandatis parent et divinum officium complent, prout fuit hactenus observatum, qui a nobis laudem merentur, nonnulli vero sub variis pretextibus se a dictis mandatis et divinarum celebratione subtrahunt vel se subtracturos minantur et impedimentum obedientie et divini cultui detrimentum afferunt, quod nobis molestum fuit.
Quare volentes huic incommodo obviare tenore presentium auctoritate superioritatis fungentes vobis comittimus et mandamus ut nomine nostro precipiatis in virtute sancte obedientie dictis fratribus nostris preceptis non obedientibus et divina non complentibus ut secundum antiquam et laudabilem consuetudinem dicti conventus in eodem residentiam continuam faciant et honeste et religiose vivant sub vestra correctione et obedientia et divina eis iniuncta compleant, et nos ad hunc effectum harum serie revocamus et cassamus quascunque licentias per nos aut alios forsan alicui prefatorum fratrum datas tam pro Rhodo quam pro aliis locis quasquidem licentias nullius roboris esse et viribus non subsistere decernimus.
Mandantes vobis in eadem virtute sancte obedientie ut bonos laudibus et favore prosequamini, malos autem si quos, quod Deus non permittat, reperitis debitis mediis coerceatis.
Iniungentes venerando priori prioratus Francie ut vobis suum auxilium consilium et favorem impartiantur.
In cuius etc. in cera etc. Datum etc. die quinta Octobris 1510.
___________________________________________
first adaptation 01.04.2000 Jürgen Sarnowsky / revised 21.09.2008 /
status: transcipt, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1510