1510.10.05.
Frater Emericus etc. [...] fratribus Joachino de Santo Symone de Melinis, Eliono Jau de Tievalle, Ludovico Chiliaux dAuson, Antonio de Sazilli de Ludun preceptoriarum nostrarum prioratus Acquitanie preceptoribus et duobus vestrum primitus requisitorum in solidum salutem. [...]
Quia religiosus frater Joachinus della Haya nuper in fratrem militem prioratus prefati nostram religionem professus est sub gradu fratris militis et non ostendit autentice se esse talem qualem nostre prefate religionis stabilimenta volunt.
Serie presentium cum deliberatione nostri ven[eran]di consilii duobus vestrum premissorum iniungimus et mandamus, ut ad omnem instantiam et requisitionem prefati fratris Joachini de la Haya faciatis autenticas informationes per notarium publicum in scriptas redactas, si dictus frater Joachinus a nobilibus utroque parentibus nomine et armis et, si est, in legitimo matrimonio natus ac si per omnia est talis, qualem prefata stabilimenta requirunt pro fratre milite et, si est, ex limitibus prefati prioratus.
Et quia idem frater Joachinus est deputatus pro armamento iuxta grosse navis, que in presentiarum ad littora Provincie accedit, et cum ea reversurus est Rhodum, volumus quod presentem commissionem dilatione remota exequutione demandetis, ordinamusque, quod quando premissa per depositionem testium fidedignorum sacramento adactorum compleveritis post signaturam notarii vestram subscriptionem adhibeatis, et vestris sigillis clausas informationes antedictas Rhodum mittatis, ut cognita veritate, justitia ministretur.
Taliter ergo etc. In cuius etc. in cera etc.
Datum etc. die quinta Octobris 1510.
___________________________________________
first adaptation 10.06.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 22.09.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1510