1510.09.30.
Frater Emericus etc. [...] fratri Ludovico de Coursant prioratus nostri Alvernie militi salutem. [...]
Die quinta Marcii anno 1508 ab incarnatione obtinuistis licentiam a nobis discedendi de Rhodi et eundi cum navi pro armamento illius ad partes occiduas cum expresso precepto revertendi ad nostrum conventum cum dicta navi et in eodem passagio sive primo ipsius reditu ad penam privationis habitus et beneficiorum inflictam illis, qui sine licentia de nostro conventu Rhodi discedunt prout quod litteras dicte licentie vobis fuit expressum et communicatum. Quibus spretis vos tanquam inobediens et mandatorum nostrorum contemptor prefatam navim deservistis et in partibus occiduis contra tenorem preceptorum nostrorum remansistis.
Quare volentes vos ad perversorem terrorem et bonorum laudem contra vos ad dictas penas procedere, de nostra certa scientia cum deliberatione nostri ven[eran]di consilii serie presentium vos citamus, monemus et in virtute sancte obedientie districtius precipiendo mandamus, ut in termino novem mensium a die quo huiusmodi nostre littere vobis fuerit presentate connumerando, quorum tres pro primo, tres pro secundo, tres pro tertio ultimo et peremptorio termino assignamus, compareatis hic in Rhodo personaliter coram nobis, legitimas rationes et causa allegaturus, qua re mandata nostra contempsistis, alias transacto dicto termino a vobis personaliter non comparente aut legitimas excusationis causas non producente, contra vos procedimus ad penam privacionis habitus et beneficiorum, ad quam videndum / (51v) et audiendum vos harum serie citamus, ut locus excusationi non remaneat, ad quas quidem penas modo premisso procedamus vel procedi faciemus, vestra contumacia in aliquo non obstante, prout vos non obstare declaramus.
Taliter ergo etc. In cuius etc. in cera etc.
Datum etc. die 30 Septembris 1510.
___________________________________________
first adaptation 05.11.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 22.11.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1510