1510.07.19.
Frater Emericus etc. [...] fratribus Symoni Ubraga et Arnaldo della Plana nostre vende lingue Provincie militibus salutem [...]
Comparuit coram nobis nostroque ven[eran]do consilio religiosus etc. frater Jacobus August, exponens, qualiter vos estis fideiussores et principales solutores erga ipsum occasione summe centum et decem ducatorum precedentis ex venditione cuiusdam fuste facta fratri Rembault de Olandiers militi prefate lingue, pro quo fideiussistis. Et quia idem frater Jacobus non potest consequi a dicto fratre Rembault satisfactionem dicte summe, habet regressum et recursum contra vos. Quapropter nobis humiliter supplicavit ut eidem de oportuno justicie remedio providere dignaremur.
Nos igitur cupientes unicuique fratruum nostrorum justitiam ministrare, cum deliberatione dicti nostri vendi consilii vobis iniungemus et mandamus, ut solvatis et satisfaciatis dicto fratri Jacobo prefatam summam, pro qua estis fideiussores et principales solutores, aliter, si renueritis satisfacere et habebitis causas rationabiles, propter quas dicte solutioni pretendetis non esse obligati, tenore presentium vos citamus, monemus et hortamur, in virtute sacre obedientie districtius iniungendo, ut cum primo passagio Rhodum accedere debeatis coram nobis allegaturi prefatas causas, ut, auditis partibus, justicia ministretur. Aliter, si contrafeceritis, quod non arbitramur, procedemus ad condemnationem vestram instante parte adversa, vestra contumacia in aliquo non obstante, et utimur severioribus remediis inobedientibus inflictis.
Taliter ergo etc. In cuius etc. in cera etc.
Datum etc. die 19 Julii 1510.
___________________________________________
first adaptation 26.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 04.10.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1510