1510.04.19.
Comparuerunt coram nobis, consilium completum retentionis generalis capituli celebrantibus procuratores preceptorie istius prioratus querelantes qualiter vos contra universalem sedum religionis pretenditis providere de curis pro tempore in eorum preceptoriis vacantibus, quarum collatio ad ipsos iure optimo spectat et pertinet. Quare humiliter postularunt ut oportunum iusticie remedium interponere dignaremur. Et quum procurator noster asseruisset super hoc a vobis nullam noticiam habere neque informatum esse de meritis cause nos cum deliberatione venerandi prefati consilii vos citamus, monemus, exhortamur, ut coram nobis nostroque generali capitulo proxime celebrando personaliter vel per procuratorem legitime de iuribus vestris instructum comparere Rhodum debeatis responsurus procuratori prefatorum receptorum super prefata causa. Aliter enim adveniente dicto capitulo et vobis ut prefertur non comparente procedemus ad merita cause, vestra contumacia in aliquo non obstante.
Taliter ergo etc. In cuius etc. In cera etc.
Datum etc. die 19 Aprilis 1510.
___________________________________________
first adaptation 01.04.2000 Jürgen Sarnowsky / revised 21.09.2008 /
status: incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1510