1510.02.01.

01 February, 1510
The Master Fr. Émery d'Amboise and the chapter general to Fr. Guillaume Quinon, chaplain of the priory of Francia: is permitted to enjoy his ancianitas as if living in the convent though he is travelling in the West as proctor of the treasury; the ancianitas has been determined by the tongue and has been confirmed by the master; according to his ancianitas, he will receive a vacant preceptory or one which will become vacant soon. - NLM Arch. 400, fol. 2r-v. Register. - --

Frater Emericus dAmboyse etc. et nos baiulivi etc. capitulum generale legitime celebrantes [...] fratri Guillelmo Quinon prioratus nostri Francie cappellano salutem etc.

Multiplices virtutes quibus altissimus personam vestram decoravit atque vite probitas et morum honestas, super quibus apud nos fidedigno testimonio commendamini promerentur ut ea vobis / (2v) concedamus per que promotioni vestre prospiciatur. Quum igitur superiori tempore ven[eran]do hospitalario baiulivi preceptores et fratres ven[eran]de lingue Francie Rhodi ad Dei et religionis nostre obsequia residentes intuitu premissorum vobis ancianitatem per nostras litteras sub nostra bulla communi expeditas et datas die vigesima mensis Marcii anno 1505 concesserint, et paulo post fueritis missus a prelibato magistro nostro ad partes occiduas pro negociis nostri communis thesauri in vim facultatis sibi magistro regimen et administrationem dicti thesauri gerenti per generale capitulum attribute, et ab eodem magistro declaratum fuit, vos vestra antianitate tempore absentie vestre gaudere ac si personalem et continuam residentiam in conventu nostri Rhodi fecissetis, quare ne progessu temporis huiusmodi in oblivionem cadant, [...] prefatas litteras presentibus annexatas harum serie laudamus, ratificamus, confirmamus et approbamus [...] , ad effectum, ut secundum vestre antianitatis turnum et gradum preceptoriam pro tempore vacantem vel vacaturam infra limites dicti nostri prioratus Francie consequamini [...].

In cuius etc. communis plumbea etc. Datum etc. durante nostro generali capitulo die prima mensis Februarii anni 1509 ab incarnatione.

___________________________________________


first adaptation 09.06.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 21.09.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1510