1500.03.26.
Frater Rudolfus comes de Werdennberg prior, baiulivi eti preceptores ordinis sancti Johannis Jerosolimitani etc.
Recognoscimus per presentes quod coram nobis die datorum presentium in provinciali Wormatie celebrato capitulo comparuit frater Thomas de Rothusenn commendator domorum prefati nostri ordinis in Arnheim et Numagen, exponens non sine gravi querela, quod licet frater Nicolaus de Schotten suo stagio in Harlem lenie provisus fuerit et esse debeat, nicholominus tamen in domo prefati fratris Thome commendatoris in Arnheim alimenta recipiat sine refusione huiusmodi sibi in Harlem provisum sit de duodecim aureis Renensibus sibi subvenientibus ubicumque alimenta recipiat, petens sibi in hiis de aliquo remedio subvenire ne dictus frater Nicolaus in sua alimentorum provisione defraudetur, attento quod sibi duodecim anni extant insoluti et restant exolvendi.
Nos quoque attendentes prefati fratris Thome petitionem fore iustam et necessariam ordinavimus nec non per presentes ordinamus quod nunc et in antea singulis annis in quolibet festo Nativitatis sancti Johannis Baptiste a commendatore sive possessore domus Harlem prefati duodecim auri Renenses prefato fratri Thome commendatori in Arnheim et Numagen presententur ad sustentationem vite fratris Nicolai de Scotten. Quod si predictus commendator Harlemensis secusfecerit tunc frater Thomas eundem fratrem Nicolaum sine(a) contradictione prefati commendatoris in Harlem ad conventum suum remittere habeat et debeat alimenta et vite necessaria recipiendum.
Datum sub sigillo nostri prioratus presentibus appenso die vicesima sexta mensis Marcii anni millesimi quingentesimi.
first adaptation 14.09.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 14.09.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1500.