1493.09.12.

12 September, 1493
Master and Council decline the petition of the Latin Archbishop of Rhodes, Marco de Monte, to increase his yearly pension from 100 to 200 ducats. - NLM Arch. 77, fol. 94(109)v. From the Libri Consiliorum. - Edited: J. Sarnowsky, Die Kirche auf Rhodos im 15. Jahrhundert, in: Ritterorden und Kirche im Mittelalter, ed. Z. H. Nowak (Ordines militares, Colloquia Torunensia Historica, IX), Torun 1997, pp. 195-226, here pp. 212-13.
(94[109]v) Die eodem intellecta quadam supplicacione facta per r[everendiss]imum d[ominum] archiepiscopum Rhodi Marcum de Monte, qui petit eius pensionem ducatibus 100 quam capit quolibet anno a communi thesauro augeri de aliis d[ucatibus] 100, visa tenuitate reddituum sui archiepiscopatus,

surrexerunt reverendi domini magnus preceptor et procur[ator]es communis thesauri dicentes, quod com[mun]is thesaurus est oneratus multis modis et impensis, quare non est augenda dicta pensio, presertim propter rerum consequenciam, et ideo se opponunt dicte petitioni.

Super quo fuit deliberatum, quod talis pensio non augeatur, sed stet prout est. Et fuit data commissio r[everend]is d[ominis] locumtenente et priori Navarre, ut dent responsum super his ipsi domini archiepiscopo graciosis verbis excusando hoc factum denegacionis augendo pensionis.

___________________________________________


first adaptation 01.04.2000 Jürgen Sarnowsky / revised 21.09.2008 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1493