1475.03.03.

03 March, 1475
The Master Fr. Giovanbattista Orsini and the Council decide on measures for the defence of the people of Rhodes against Ottoman attacks. - NLM Arch. 75, fol. 62(70)r-63(71)r. Liber conciliorum. - J. Sarnowsky, Macht und Herrschaft im Johanniterorden des 15. Jahrhunderts, Münster 2001, n. 25, pp. 640-41.

(62[70]r) Die 3 mensis Marcii 1474 ab incarnatione fuit congregatum consilium ordinarium ubi multis et diversis colloquiis habitis super provisione tuicionis populi insule propter fustas Turcorum, qui cothidie impetum faciunt in insulam, fuit deliberatum quod ad salvandum et tutandum dictum populum, femine ac pueri ac debiles reducantur in castella munita cum eorum bonis, et viri, qui possint laborare, remanerint in casalibus ad cultivandum in i[ll]a et custodiendum sua pecora, qui in casu necessitatis se reducunt ad montes, tamen de nocte accedunt ad castella prout hic / (62[70]v) inferius est ordinatum. Et hoc ordinacio intellegitur pro paucis fustis, sed adveniente classe potenti quod Deus avertat alius ordo dabitur.

Ad castellum de Lindo reducuntur hec casalia: Calatho, Pilona, Lardo, Sclepio, Ganadi.
Ad castellum de Laconea reducuntur hec casalia: Tha, Dephania, Efgales.
Ad castellum de Catavia reduduntur hec casalia: Messonagro, Vathy.
Ad castellum de Poloquia reducuntur hec casalia: Stridio, Profilia, Arnitha.
Ad castellum Polonie reducuntur hoc casale: Laderma.
Ad castellum de Salaco reducuntur hec casalia: Capi, Quitala.
Ad castellum de Fanes reducuntur hec casalia: Dyascoro, Nyocorio, Dimilia.
Ad castellum Villenove reducuntur hec casalia: Chimides, Altologo, Dimitria, Soregny.
(63[71]r) Ad castellum Ferraclo reducuntur hec casalia: Janadoto, Malona, Catagro, Camimari.
Castellum Archangeli tutabitur solum.
Cosquino tutabitur solum.
Casalia de Fando, Psito, Archipoli, Armia, Calathies et Demathia reducuntur in civitatem Rhodi.

Insuper fuit deliberatum quod ad dicta castella que tutari debent mittantur fratres pro eorum defensione secundum qualitates locorum et castellorum.

___________________________________________


first adaptation 01.08.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 22.11.2008 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1475