1467.03.07.
Romanus pontifex beati Petri successor et Christi in terris vicarius. [...]
Sane generali magistratu prefati Hospitalis quem quondam Petrus Raymundus Zacosta ipsius Hospitalis magister dum viveret obtinebat, per obitum dicti Petri Raymundi qui, postquam generale capitulum baiulivorum preceptorum et fratrum Hospitalis predicti in palatio apostolico (a)Rome novissime celebratum (a) conclusum fuit, diem clausit extremum apud sedem ipsam vacante.
Nos attendentes quam plena periculis quamque dispendiosa et inutilis hodierno tempore esse posset dicti magistratus diuturna vacatio considerantesque provisionem ipsam presertim im presentiarum maximum fore momenti quodque dicta provisio si de alia quam circunspectu et provida fieret persona non parvum Christiane religioni afferret detrimentum. Igitur in hac re maturius et consultius quo fieri potuit procedere voluimus et etiam pro potioris cautele suffragio consultationem cum venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus necnon prioribus et fratribus dicti Hospitalis hic tunc existentibus habuimus diligentem quis prefato Hospitali in mag[ist]r[at]um prefici et qui illud et dictum religionem quam pluribus sinsitris agitari procellis cernebamus salubriter regere et gubernare illiusque iura teneri ac protegere posset.
Demum ad te tunc priorem prioratus Urbis Hospitalis predicti qui de religionis zelo [...] aliisque multiplicium virtutum donis apud nos fidedigna testimonia prehibentur direximus oculos nostre mentis, quibus omnibus debita meditatione pensatis motu proprio te nobis ob tuorum exigentiam meritorum gratum et acceptum in prefati Hospitalis cuius fructus, redditus et proventus octo milium fl. auri de camera secundum communem extimationem valorem annum ut accepimus non excedunt et suis conventus ac totius religionis eiusdem generalem magistrum auctoritate apostolica [...] facimus [...] magistratumque predictum tibi harum serie conferimus [...] et assignamus curam, regimen et administrationem Hospitalis et religionis eiusdem tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie comittendo. [...]
Mandantes nichilominus tibi in virtute sancte obedientie ut omnia et singula que circa reformationem dicte religionis in capitulo generali tam per nonnullos prelatos nostros domesticos per nos deputatur quam Petrum Raymundum tunc magistrum et fratres huiusmodi in dicta urbe de mandato nostro celebrato acta et ordinata districtius observes et ab aliis quorum interest observari facias ac procures.
Volumus autem quod per constitutionem deputationem collationem et assignationem nostras huiusmodi et quamprimum pacificam eiusdem magistratus possessionem fueris vigore presentium assecutus prioratum alme Urbis ac omnia et singula preceptorias, baiulias, cameras ceteraque ipsius Hospitalis beneficia et officia que obtines et que ex nun vacare decernimus omnino dimittere tenetis.
Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice 1466 non. Martii pontificatus nostri anno tertio.
___________________________________________
first adaptation 13.03.2013 Jürgen Sarnowsky
status: first transcript, excerpts, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1467