1467.00.00.

[1467]
Speech of Pope Paul II in front of the Roman chapter general and response of Grand Master Pere Ramon Zacosta. - ASV AA 1-18, no. 2286. Contemporary copy on parchment. On the back from a contemporary hand: Verba Pauli 2. ad capitulum Rhodiorum. - .
Verba pontificis.
Dilecti filii. Causae quae nos impulerant ut capitulum generale vestrae religionis ad hanc almam urbem ex Rhodo transferremus, plures quidem et urgentissimae sunt, nec eas in hoc loco recensere nobis in animo est, cum ipsas in dies notas facere intendamus.
Hoc unum vobis in presentiarum notum sit, Nobis [...] fidedignorum testimoniuis atque relatu compertum esse religionem ipsam diversis iacturis et penuriis concussam in gravissima detrimenta, pericula et damna esse prolapsam, in dies quoque labi videri, ut paene interitum iubeat, nisi celeri remedis succuratur. Indolvmus profecto acque compassi sumus amore paternio ex pastorali debito, et compassi sunt etiam pro suo officio ven[erabi]les fratres nostri San[ctae] Rom[anae] ecclesiae cardinales calamitati desolationique deflende tam celebris tam clare tam alte religionis, que generosis digna perpetrata est et non mediocrem honorem ap[ud] se[dem] retulit.
Ducti itaque et compulsi singulari benivolentia, quam in ipsum ordinem gerimus, atque in minoribus constituti incredibiliter gessimus. Ideo arbitrati sumus non modo utile, imo necessarium religioni vestre morto graviori implicite et languenti subvenire. [... /] [(1v) ...] Itaque pro explorato habete quod ipsam reformare et a periculis sublevare decrevimus. [...] Decet, ut omni cura, diligentia et solicitudine verbas, operas adhic beatis vestrorum predecessorum opera clariora imitantes. [...] Sunt et plures vestrum qui annos 30 et 40 et plures sub hoc regulari habitu vixerunt, qui ipsa cotidiana conversatione res attente capiunt, tales maxime sana consilia praestare poterunt. [.../] [(2r) ...] vos ad rectum limitem reducant.

His per pontificem prolatis r[everendissi]mus d[ominus] magnus magister genitus flexis stans ante pedes suae sanctitatis respondit in hanc sententiam sermone materno.
Verba magistri.
Sanctissime pater. Subvioribus verbis vestra siquidem sanctitas benevolentiam caritatem [...].
Pater Beatissime his rebus video nos omnes plurimum consolatus et ad bonum publicum erectos. Quod si nonnulli renuentes fuerint, eos ut pius pater V[estre] S[anctitatis] corrigere studebit, non est profecto, qui se culpa vacuum ddicere possit aut debeatm si peccavimus emendabimus nos in melius, et veniam praecabimur. Unum hoc tantum dixerim, qualitate temporum bellis, discordiis et aemulis, hunc ordinem non nostra culpa grandia detrimenta perpessum fuisse, quibus adhibere remedia nobis facultas non fuit. Itaque huc ad pedes sanctitatis vestrae obedientes venimus parituri iussis V[estre] B[eatitudinis] cui nos obnoxius profitemur.

___________________________________________


first adaptation 14.03.2013 Jürgen Sarnowsky
status: first transcript, excerpts, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1467