1453.11.18.
Frater Johannes de Lastico etc. religioso in Cristo nobis carissimo fratri Engbert de Forese preceptori de Utrach et quibuscumque aliis dicte domus nostre fratribus, tam militibus quam secularibus et capellanis, nobis et nostre religioni subditis, occupatori vel occupatoribus ac detentori sive detentoribus domus sive preceptorie nostre Vallis sancti Johannis prioratus nostri Alamanie, salutem in Domino et nostris firmiter obedire mandatis.
Tenore presentium vobis et cuilibet vestrum duximus fore notificandum quod iamdudum et nunc de novo contulimus et confirmavimus religioso in Christo nobis carissimo fratri Johanni de Withflit dicti nostri prioratus tamquam idoneo et benemerenti dictam nostram preceptoriam Vallis sancti Johannis sicut bullis nostris super huiusmodi collatione confectis latissime apparet; a quo nobis querulenter expositum fuit per vos dictam nostram preceptoriam indebite et iniuste et in sui maximum damnum et interesse, occupari et detineri, quod nobis molestissimum fuit, quare nobis humiliter supplicavit ut super hoc de remedio opportuno providere dignaremur.
Nos itaque volentes sicut iuris est dicto fratri Johanni de Withflit in collatione nostra eidem facta favere ut laborum suorum premia consequatur, harum serie ex nostra certa scientia vos supradictum et unumquemque vestrum monemus, et si opus est vobis et cuilibet vestrum in virtute sancte obediencie et damnate rebellionis(a) pena precipimus et mandamus quatenus dicto legittimo preceptori sive eius procuratori in termino quindicim dierum, computandorum a die presentationis presentium facte, consignetis effectualiter dictam nostram preceptoriam liberam et expeditam, omni exceptione et contradictione remota.
Si vero quod non credimus hec nostra mandata iusta et sancta non adimpleveritis, pretendentes in ea fortasse aliquod ius habere, sub eadem virtute sancte obedientie vobis precipimus et expresse mandamus quatenus in termino novem mensium computandorum a die presentationis harum vobis facte, quorum tres pro primo, tres pro secundo et tres pro tercio et ultimo peremptorio termino et canonica monitione assignant, personaliter sive per procuratorem sufficienter(b) instructum in hoc nostro Rhodi conventu compareatis, dicturus et alegiturus iura vestra si qua in dicta nostra preceptoria habere pretenditis, quia vos audiemus et vobis et parti vestre adverse administrabimus iusticie nostri ordinis complementum. Transacto vero dicto termino et vobis neque personaliter neque per procuratorem comparente, contra vos tamquam contra inobedientem et rebellem sive inobedientes et rebelles procedemus procedique faciemus secundum formam stabilimentorum nostrorum bonorumque morum et consuetudinum dicte nostre religionis. Taliter ergo in premissis vos inhibeatis ut de vera valeatis apud nos obedientia commendari.
In cuius rei testimonium bulla nostra magistralis(c) in cera nigra presentibus est impressa. >
Datum Rhodi in nostro conventu die XVIII mensis Novembris anno ab incarnato Christo Jesu domino nostro MCCCCLIII.
(b) suffitienter ms.
(c) magistrali ms.
first adaptation 31.07.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 31.07.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1453.