1450.10.24.

24 October, 1450
The Master Fr. Jean de Lastic sends lettera executoria for the Castellan of Amposta Fr. Pere Ramon Zacosta to be introduced into the preceptory of Aliaga. - NLM Arch. 362, fol. 26(27)r. Register. - --

Frater(a) Johannes de Lastico Dei gratia sacre domus Hospitalis Sancti Johannis Jher[usa]l[e]m[itani] magister humilis pauperumque Jhesu Christi custos [...] fratribus Dominico Cortes priori de Caspe, Ffortunio Quexal priori curato de Caspe et Saincie Dauleix et quicunque alteri dicte domus nostre fratri super hoc primitus requisito salutem salutem in domino et diligentia in commissis.

Serie presentium vobis et cuilibet vestrum duximus fore notificandum quod ven[erabi]li [...] fratri Petro Raymundi Cacosta castellanie nostre Emposte castellano tanquam de nobis et religione nostra benemerito secundum formam stabilimentorum nostrorum domum seu baiulliam nostram Aliage cameram nostram magistralem per obitum [...] fratris Alamanni de Foxam eiusdem camere ultimi legittimi preceptoris in hoc nostro Rhodi conventu nuperrime defuncti vacantem legittime contulimus atque donavimus sicut ex bullarum nostrarum tenore liquide poteritis informati. Quocirca cupientes hanc nostram collacionem suum debitum sortiri effectum, vobis omnibus et unicuique vestrum in particulari committimus et si opus est in virtute sancte obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus quis vestrum primitus fuit requisitus ab eodem venli castellano dicte camere nostre Aliagene sive ab eius procuratoribus eundem vel eosdem inducat vel inmittat in possessionem pacificam et quietam dicte camere nostre de Aliaga et membrorum eius et inductum sive inductos conservet omni contradictione remota. Et quod unus non se debeat excusare propter alium, amoto ab inde quolibet vel quibuslibet alio vel aliis illicito vel illicitis detentore vel detentoribus, si quis vel qui sint vel sit, quem et quos per presentes ammovemus et decernimus firmiter ammovendum secundum tenorem dictarum nostrarum bullarum super huiusmodi collacione dicto venli castellano Emposte concessarum.

Taliter ergo vos in premissis exhibentes ut de vera valeatis apud nos obediencia merito commendari.

In cuius rei testimonium bulla nostra magistralis in cera nigra presentibus est impressa.

Datum Rhodi in nostro conventu die 24 mensis Octobris anno ab incarnatione Christo Jhesu domino nostro 1450.

___________________________________________

(a) Above Ista que sequuntur pertinent ad castellaniam Emposte.


first adaptation 13.12.2008 Jürgen Sarnowsky / revised 13.12.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1450