1450.09.17
Ffuit facta relacio reverendissimo domino domino nostro magno magistro in palacio suo existenti per fratrem Johannem Sidot preceptorem Arrendacii lingue Ialie, capud esguardii, in cuius societate fuerunt pro Provincia frater Petrus Rubeus, pro Ffrancia frater Anthonius de Lorea, pro Alvernia frater Petrus Malare, pro Italia frater Johannes Mulet, pro Hispania frater Vastus de Valboa, pro Anglia frater Johannes Lambeton et pro Alemannia frater Anthonius de Anquisperch, super differentia et causa fratris Karoli de Vallori, qui reperitus scriptus in libro thesauri sub datis die 18 Septembris 1445 et solvisse suum passagium in lingua parve Provincie, et in alio loco dicti libri reperitur solvisse suum passagium in lingua Ffrancie sub datis die 24 dicti mensis Septembris in eodemmet anno, petentis et postulantis declarari de qua lingua istarum duarum esse deberet ipse frater Karolus.
Nam primo in dicta lingua parve Provincie, cum esset magnus preceptor condam venerabilis frater Marotus Ugulem, habita certificacione et testimonio a venerabili condam fratre Bertrando de Arpallon priore prioratus Sancti Egidii, quod dicto fratri Karolo habitum religionis dederat, receptus fuit. Deinde per fratres dicte lingue parve Provincie non fuit acceptatus, non obstante quod per multos dies secum commedisset, set rum remissunt ad linguam Ffrancie, in qua lingua et in prioratu Aquitanie certis condicionibus, ut aparet in registris cancellarie, fuit receptus.
Quod frater Karolus per ipsum capud esguardii et ceteros, qui in eius societate erant, in premissis et in aliis, que dicere voluit, fuit auditus. Et etiam fuerunt intellecti et auditi frater Anthonius Deuble et frater Johannes de Brull et frater Alanus Builxer, procuratores venerande lingue Ffrancie, et frater Johannes de Montorsier et frater Selion procuratores lingue parve Provincie in omnibus que dicere, allegare aut apponere voluerunt.
Et tandem concludentibus partibus premissis et remittentibus se ad determinacionem prefati esguardii fuit per ipsum capud esguardii et prenominatos fratres eius socios nemine discrepante et concorditer determinatum, declaratum et pronunciatum dicto fratre Karolo Vallori et prenominatis procuratoribus dictarum linguarum presentibus audientibus et intelligentibus supradictum fratrem Karolum de Vallori esse de lingua parve Provincie et in ea debere receipi et admitti. Insuper dictum capud esguardii retulit, quod procuratores dictarum duarum linguarum audita supradicta declaratione et pronunciatione nichil dixerunt nec ipse frater Karolus aliquid dixit.
Que omnia tamen sicut premittatur fuisset relata supradicto reverendissimo domino magistro, dicto frater Karolus illich presens humiliter supplicavit, quod registraretur in libro cancellarie ad futuram rei memoriam et pro sui cautela et clarificatione. Et sic de mandato sue reverendissime dominationis michi Eliseo dalaManna vicecancellario vive vocis oraculo facto premissa in hoc registro continuata sunt. Anno, die, mense quibus supra.
Ita est Helisseus de la Manna vicecanzell[arius] manu propria.
first adaptation 20.03.2000 Jürgen Sarnowsky / revised 15.09.2008 /
status: first draft, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1450