1450.09.12.
Universsi et singuli [...] Nos frater Johannes [...] et nos conventus [...]
[...] eundem ergo fratrem Johannem absentem tanquam presentem citra revocationem aliorum nostrorum procuratorum in diversis mundi partibus [...] nostrum nostreque dicte domus et nostri communis thesauri in prioratu nostro Hibernie procuratorem, receptorem, actorem, factorem, negotiorum gestorem [...] facimus [...],
videlicet principaliter et expresse ad inquirendum et sciendum verum valorem camerarum dicti nostri prioratus Hibernie et omnium aliarum preceptoriarum ipsius priorati. Quo vero valito cognito ad taxandum responsionem annuam secundum ordinationem factam in nostro generali capitulo in hac nostra urbe Rhodi nuperrime et ultimate celebrato [...]
Et postquam taxaveritis ipsam annuam responsionem ad capiendum et habendum in Lugdien[se](a) a dicto venerabili priore Hibernie sufficientes cauciones de solvendo annuatim vobis receptori et aliis per nos ordinandis receptoribus in festo Sancti Johannis Baptiste quiquid sibi erat taxatum sicut nobis promisit, insuper ad pettendum, exigendum, recuperandum, recipiendum, habendum et tenendum, quibus supra nominatibus a dicto venerabili priore Hibernie annatis vel vacantis [...] / (126(127)r) [...]
In cuius rei testimonium bulla nostra communis plumbea(b) presentibus est appensa.
Datum Rhodi in nostro conventu die duodecima mensis Septembris anno [...] 1450.
___________________________________________
(b)
Ms. blumbea.
first adaptation 17.12.2008 Jürgen Sarnowsky / revised 17.12.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1450