1450.09.01.

01 September, 1450
The Master Fr Jean de Lastic and the Convent make known that they have borrowed from the Genuese Bartolomeo de Auria 1500 duc. or with interest rates 1830 duc. in Rhodian currency, to be paid back within one year, i.e. until 31 August, 1451. - NLM Arch. 362, fol. 160(161)r. Register. - --

Noverint universi etc., quod nos frater Johannes de Lastico etc. et nos conventus Rhodi domus eiusdem nomine ac vice nostri communis thesauri et pro ipso communi thesauro

fatemur atque cognoscimus habuisse et recepisse mutuo et nomine mutui a domino Bartolomeo de Auria cive Januense ducatos millequingentos sive 1500 monete Rhodi currentis, quos ipse dominus Bartolomeus cepit ad civimentum nomine dicti nostri communis tesauri pro viginti pro centenario in anno, insuper tenemur sibi ad dandum duo pro centenario pro suo labore. Que summe simul adiuncte constituunt numerum ducatorum mille octingentorum triginti sive 1830 monete Rhodi currentis.

Quosquidem ducatos 1830 dicto domino Bartolomeo sive eius procuratori aut [...] habuerit in hac nostra urbe Rhodi semel tantum hinc ad unum annum que finiet die ultima mensis Augusti anni [...] 1451 dare, tradere et solvere bona fide promittimus.

Et pro maiori securitate dicti domini Bartolomei etc. obligamus etc.

In quorum testimonium una cum subscriptione manuum etc. bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa.

Datum Rhodi in nostro conventu die prima mensis Septembris 1450.

___________________________________________


first adaptation 06.02.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 06.02.2009 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1450