1450.08.16.

16 August, 1450
Instructions for Fr Roger Juth Preceptor of Mechelen and Fr Jean Perrin Preceptor of Hainault as visitors and reformators for the North German preceptories: they shall first visit the Duke of Cleve who has visited Rhodes and promised help to restore obedience in Northern Germany. - NLM Arch. 362, fol. 143(144)r-145(146)v. Register. - --

Sequuntur instructiones date dictis visitatoribus et reformatoribus in dicta bassa Alamania. [...]

Primo [...] bullas nostras visitacionis [...]. /

(143(144)r) Sed antequam aliquid incipiatis [...] eatis ad illustrissimum principem [...] ducem de Cleves [...] nobis et nostre religionis benevolentissimum et amicissimum, cui ut intelleximus, magna pars basse Alamanie subiecta est, in quo fidutiam et spem nostram habemus. Nam [...] nuperrime venies a visitacione sacrosancti sepulcri Salvatoris domini nostri Jhesu Christi cum magna comittiva procerum et nobilium pro Rhodum iter suum habuit et nobiscum sermonem fecit et inter reliqua nobis commemoravit, quod plures preceptorie et bone sunt in bassa Alamania, quorem preceptores putabant esse obedientes nobis et religioni nostre, et solvent responsiones et alia onera imposita et imponenda nostro communi thesauro sicut reliqui fratres nostri. Sed postquam cognovit per nos, quod illi essent inobedientes, nichil solventes doluit et sibi displicuit, et nobis promisit effectualiter facturum, quod illi preceptores et fratres que essent sub dominio suo facerant obedientiam ordini et solverent responsiones [...].

Similiter impetrabitis litteris similes ab illustribus principibus dominis ducibus de Gelder et de Berg et aliis proceribus et dominis basse Alemanie et a r[everendissi]mis dominis archiepiscopis Monasteriensi et Utrinensi [...]. /

(144(145)r) Postquam vero convocaveritis premissis preceptores et fratres basse Alemanie in assembleis vel capitulis provintialibus, primo et ante omnia capietis ab unoquoquem preceptorem sacramentum solemne de veritate dicendum de vero valore preceptorie vel preceptoriarum quam et quas unusquisque tenebit. Nam ipso vero valore uniuscuiusque preceptorie cognito tunc poteritis eis et cuilibet eorum imponere responsionem ordinariam annuatim sicut ordinatum extitit in nostro generali capitulo Rhodi nuperrime celebrato, nam sic est ordinatum, ut de vero valore uniuscuiusque preceptorie quartum sit annuatim pro responsione solvenda nostro communi thesauro sive receptori ordinato vel ordinandis per nos [...].

Insuper a dictis preceptoribus et aliis administratoribus et rectoribus preceptoriarum, bonorum et rerum in dicta basssa Alamanie responsiones preteritas et quintum vel decimum et annatam in Romano nostro capitulo generali positam et ordinatam et arreragia dictarum responsionum quintique vel decimi et dicte annate et simplices et duplices responsiones impositam et ordinatam in capitulo nostro generali hic Rhodum nuper celebrato, et mortuaria, vacantia et despolias et alia quacumque nobis nostroque communi thesauro spectantia et pertinentia secundum tenorem mandati sive bullarum presentis visitationis vobis iniuncte. [...]

(144(145)v) [...] Insuper si dicti commendatores et fratres basse Alamanie non essent bene instructi de stabilimentis, moribus et consuetudinibus nostre religionis et conventus nostri Rhodi, instruatis eos in omnibus et exhortamini eos ex nostra parte, ut alique eorum veniant ad visitacione nos et conventum nostram Rhodi. [...]

Item vobis mandamus, ut quicquid faceritis, redigatis in scriptis et ordinate nobis mittatis quicquid ageritis per vias diversas, sed presertim scripturas et acta presentis visitacionis detis factoribus dicti Cosme de Medicis et sotiorum in illis locis, ubi sciventis eos banchos tenere vel mittatis in [...] ad Odinetum Lomellinum. //

(145(146)v) [...] et ita vos dirigat omnipotens Deus que vos custodiet.

Datum Rhodi in nostro conventu die 16 mensis Augusti anno [...] 1450.

___________________________________________


first adaptation 17.12.2008 Jürgen Sarnowsky / revised 17.12.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1450