1450.08.12.
Frater Johannes [...] et nos conventus [...] fratribus Petro Raffini [...] de Pallieros et de Vaur prioratus nostri Sancti Egidii preceptori ac responsium dicti prioratus in magna Provincia receptori et commissario nostro, ac Odineto Lomellino nostri communis tesauri offitiali apud Avinionem commoranti et cuiusque alteri [...] salutem [...] mandatis.
Tenore presentium vobis et cuilibet vestrum semel tantum committimus et mandamus, ut pro hanc primam pagamenti solvatis seu alter vestrum tantummodo solvat termino dierum quindecim mensis Augusti proxime venturi anni [...] 1451 scuta quatuor millia ducenta quadraginta videlicet scuta 4240 antiqua de sexaginta quatuor pro marco de Troyes boni auri et justi ponderis vel eorum valorem ad rationem grossorum vigintiduorum cum dimidio pro quolibet scuto, cui vel quibus versus Januam per Baptistam Spinolam condam Georgii commissum erit, et sunt pro valore eorum hic Rhodi habito ab Odone Grillo mercatore Januensi, cui promisimus sub bona fide / (158(159)r) nostra predictam monetam in Avinione solvi facere sub obligatione omnium bonorum nostrorum et dicte domus nostre [...].
In cuius rei testimonium bulla nosta communis plumbea presentibus est appensa necnon manibus propriis conservatoris et scribe nostri communis tesauri hic est subscriptis.
Datum Rhodi in nostro conventu die 12a mensis Augusti anno [...] 1450.
Si per primam non solvistis [...].
Si per primam, secundam, tertiam et quartam litteras pagamenti non solvistis, per hanc quintam solvatis etc.
___________________________________________
first adaptation 06.02.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 06.02.2009 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1450