1450.07.21.

21 July, 1450
Master Fr Jean de Lastic to Fr Simon Bernard: permit to leave the convent for certain tasks of his superior, Fr Juan de Castronovo, and to return to Rhodes whenever he wishes. - NLM Arch. 362, fol. 40(41)v. Register. - --

Frater Johannes de Lastico etc. [...] fratri Simoni Bernardi dicte domus prioratus Sancti Egidii salutem [...].

Vestra coram nobis facta petitio continebat, quod vos pro nonnullis negotiis religiosi in Christo nobis precarissimi fratris Johannis de Castronovo de Dusens, Espallionis etc. preceptoris, et vestris [...] domum et prioratum predictum si de nostra vobis occurente licentia visitare personaliter desideratis. Nos vero de huiusmodi negotiorum qualitate tendentium ad utilitatem et commodum dicte domus prefatique preceptoris et vestrum certam habentes noticiam vestris in hac parte votis benignius duximus annuendum.

Tenore igitur presentium a nostro Rhodi conventu, cum et quando vobis placuerit, discedendi ad dictamque [...] domum [...] transferendi et accedendi, et inde iterum ad nostrum Rhodi conventum [...] redeundi, licentiam tamen presens a vestro superiori humiliter requisiti, vobis licentiam damus [...]

In cuius rei testimonium bulla nostra magistralis in cera nigra presentibus est impressa.

Datum Rhodi in nostro conventu die 21 Jullii anno quo supra 1450.

___________________________________________


first adaptation 13.12.2008 Jürgen Sarnowsky / revised 13.12.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1450