1450.06.27.

27-28 June, 1450
The Chancellor Fr. Melchiore Bandini and the secretary of the Master and scribe at the curia of the castellany of Rhodes, Helisseo de la Manna, come to an agreement about Helisseo's tasks as vice-chancellor during Fr. Bandinis absence; this agreement is confirmed by the Master. - NLM Arch. 400, 362, fol. 182(183)v. Register. - J. Sarnowsky, Macht und Herrschaft im Johanniterorden des 15. Jahrhunderts, Münster 2001, n. 20, pp. 633-34.

Hec sunt capitula inita et concordata inter religiosum fratrem Melchiorem Bandini cancellarium conventus Rhodi ac r[everendissi]mi domini magistri secretarium ad partes ponenetis pro certo tempore accedentem ex una et honorabilem virum s[er] Heliseum de la Manna dicti quoque r[everendissi]mi magistri secretarium curieque castellanie Rhodi(a) scribam et procuratorem generalem venerabilium fratrum dicti conventus partibus ex altera de voluntate pariter et assensu dicti r[everendissi]mi magistri ac sui r[everen]di consilii die et anno infrascriptis.

Primo quod dictus Helyseus citra iactura sive preiudiucium aliquid dictorum officiorum que tenet et possidet cum effectum de presenti suscipiat et habeat curam, vicem et gubernationem dicte cancellarie pariter et secretarie cum onere r[everen]di domini senescalli(1) consueto et ceteris aliis oneribus et honoribus ac emolumentis consuetis, donec et quousque cancellarius et secretarius redierit a partibus ponentis in dictum conventum, cum conditione tamen et pactis inter eos de lucro ad invicem concordatis.

Item quod liceat dicto Heliseo in dictis officiis que tenet ut premittitur de presenti sive alio predictorum quod exercere non posset aut nollet pro eo tempore a mercede sibi visis alium suo loco ydoneum subrogare ac removere pro suo libito voluntatis, et hoc de licentia per r[everendissimu]m dominum magistrum, ad quem pertinet, sibi concessa durante absencia dicti cancellarii.

Item quod inmediate et indilate idem Heliseus post dicti cancellarii redditum in dicto conventu cedere debeat omni contradictione vel dilacione remota dicte cancellarie et exercicio illius, et dicto cancellario officio suo fungi permittere, prout et sicut faciebat ante illius discessum et pariformiter pociatur et gaudeat omnibus officiis, prout faciebat ante introitu cancellarie predicte omni impedimento vel contradictionis obstaculo cessante.

Item quod vacante officio dicte cancellarie per decessum vel spontaneum cessum dicti cancellarii circa obtentum dicti officii attentis laboribus honestis atque fidelibus in eadem cancellaria dudum laudabiliter passis, erga dictum Heliseum habeatur respectus et quodammodo graciosus benefaciendo uti consuevit.

Die 27 Juni anno quo supra prescripta lecta fuerunt in consilio presidente domino locumtenente r[everen]do domino priore Sancti Egidii,(2) et concessum et in cancellaria ponerentur ad futuram rei memoriam pro veritate rerum antedictorum.

Die sequenti r[everendissi]mus dominus magister certificatus de premissis per dictum senescallum presentibus dicto cancellario pariter et Heliseo ratificavit et approbavit ut supra.

F[rater] M[elchior] Bandinus canc[ellarius] etc.

___________________________________________

(a) Im Text doppelt.
(1) At this time Fr. Guillaume de Lastic.
(2) Fr. Raymond Ricardi.


first adaptation 31.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 14.11.2008 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1450