1450.06.18.

18 June, 1450
The Master Fr Jean de Lastic and the Convent make known that they have sold ten quintalia pepper to the Catalan merchant Francino Ferrario for 500 duc. to be delivered at the latest after one year and 15 days, i.e. until 25 June 1451; otherwise they have to pay him back 620 duc.; regulation for the protection of the merchant: interest rates when the money is not paid in time, properties of the Order set in pawn for the sum due. - NLM Arch. 362, fol. 155(156)r. Register. - --

Noverint universi [...], quod nos frater Johannes [...] et nos conventus [...] pro ipso communi thesauro

vendidimus ac titulo pure vendicionis dare et consignare promittimus hon[orabi]li viro Francino Ferrario catalono piperis quintalia decem sive 10 pro precio et nomine pretii adinvicem concordati in summa totali ducatorum quingentorum sie ducatorum 500.

Quamquidem piperis quintalia decem quantitatem supradicto Francino Ferrario emptori aut illi vel illis cui vel quibus ipse commissit vel jus suum habuerit hinc ad unum annum et dies quindecim finientium die vigesimo quinto mensis Junii sub anno proxime futuro 1451 vel eius loco secundum electionem nostram ex pacto invice concordato ducatos sexcentum viginti sive ducatorum 620 bona fide, integraliter et cum effectu dare et solvere, tradere et consignare promittimus omni dilactione vel contradictione cessante.

Et casu quo dictam consignationem piperis vel solucionem pro eo summe ducatorum sexcentum viginti [...] prescripto termino [...] non faceremus [...].

In cuius rei testimonium [...] presentibus est appensa.

Datum Rhodi in nostro conventu die 18 Junii anno [...] 1450.

___________________________________________


first adaptation 06.02.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 06.02.2009 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1450