1450.06.18.a.

18 June, 1450
The Master Fr Jean de Lastic to papas Stephano Castaneo: grant of the church S Johannis de Parambolino for lifetime. - NLM Arch. 362, fol. 180(181)r. Register. - --

Frater Johannes [...] fidelli dilecto nostro papati Stephano Castaneo ecclesie nostre Sancte Erini de Parambolino et domodario salutem in domino sempiternam.

Fidelitatis tue gratia et comendabilia merita [...].

Non obstante igitur, quod dictam edomodariam noscamini presentialiter obtinere, ecclesiam nostram Sancti Johannis prodromo dicti loci de Parambolino dudum edifficari ceptam per antecessorem religiosi in Christo nobis carissimi papatis Leonis Vallacha de dicto loco nostro Parambolini ac per ipsum papatem Leonem complectam et de sua spontanea voluntate ad opus et commodum tuum in nostri magistri manibus resignatam cum omnibus et singulis juribus et pertinentiis suis eiusque redditibus, elemosinis, oblationibus et obventionibus eiusdem et cum quibus eandem dictus papatis Leo habuit, tenuit et possedit, ad habendum, tenendum, officiendum, cantandum et alia divina in eadem officia celebrandum secundum ritum Grecorum, tibi papati Stephano, donec et quousque vitam duxeritis in humanis, salvis nostri prelibati magistri et successorum nostrorum suorum juribus in eandem ecclesia consuetis, ex nostra certa scientia pura et spontanea voluntate damus, conferimus, concedimus et donamus, benefaciendo in eadem teque papatem, sacerdotem, gubernatorem et administratorem vita tibi committimus, facimus et constituimus in eadem.

Mandantes universis et singulis [...] inviolabiter observare.

In cuius rei testimonium bulla nostra magistralis plumbea presentibus est appensa.

Datum Rhodi in nostro conventu die 18 mensis Junii [...] 1450.

___________________________________________


first adaptation 07.02.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 07.02.2009 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1450