1450.06.12.

12 June, 1450
Master Fr Jean de Lastic to Niccolo Pietro Matteo de Orphinis from Foligno: takes him into his familiarity as his servant and participant at table with the same rights like the other members of his household; credential letter for voyages directed to other authorities who should give him support. - NLM Arch. 362, fol. 192(193)v. Register. - --

Frater Johannes de Lastico etc. Honorabili viro dilecto fideli nostro Nicole Petri Mathei de Orphinis de civitate Folginei salutem et sinceram in domino caritatem.

Vite ac morum honestas aliqua laudabilia probitas et virtutum merita, quibus personam vestram [...] favoribus muniamus.

Hinc est quod premissorum meritorum intuitu vos in familiarem et servitorem nostrum domesticum continuumque commensalem tenore presentium recipimus et aliorum familiarium et servitorum nostrorum commensalium atque domesticorum numero et consortium aggregamus, volentes et plenarie vobis concedentes, ut de cetero omnibus et singulis privilegiis, libertatibus, inmunitatibus, exemptionibus, prerogativis et gratiis ubicunque locorum plenissime uti et gaudere valeatis, quibus alii familiares et servitores continuique commensales nostri uti solent atque quolibet possunt.

Et quia tam pro nostris quam pro vestris peragendis negotiis per diversas mundi partes habebitis vos personaliter transferre, universis et singulos serenissimos reges, illustrissimosque principes ac ceteros dominos tam spirituales quam temporales in domino benigniter exhortamur et eos et eorum quemlibet affectuosius deprecamur, ut vos per jurisdictiones et districtus, territoria, loca, passus, vias, pontes et dominia sua nostri contemplatione pariter et amore pertranseunte, velint cum vestra comitiva servitoribus familia atque cunctis rebus vestris et bonis quibuscunque et quorumcunque nomine nuncupatum, usque ad numerum trium equitaturarum, suscipere favorabiliter recommissum, vosque per jurisdictiones et dominia sua predicta cum bonis comitiva et equitaturarum servitoribus ac bonis vestris cunctis, liberum et inmune absque solutione alicuius pedagii, oneris gabelle, pontenagii, ire, transire et, si opus fuerit, moram trahere, et deinde abire et redire tociens quotiens opus fuerit, permittant nullam iniuriam, molestiam vel dampnum vobis inferendo seu inferri faciendo vel permittendo, sed potius eorum salvoconductu, guida [...] et securitatis [...].

In cuius rei testimonium bulla nostra magistralis plumbea presentibus est appensa.

Datum Rhodi in nostro conventu die 12 mensis Junii ab incarnato Christo anno 1450.

f.M.Bandinus canc.

___________________________________________


first adaptation 12.02.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 12.02.2009 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1450