1450.06.10.
Frater Johannes de Lastico etc. [...] fratri Melchiori Bandino conventus nostri cancellario et secretario nostro ac domorum nostrarum Mugnani et Brundusii camerarum magistralium ac Nursie et Camerini prioratuum nostrorum Urbis et Baroli etc. preceptori salutem in domino sempiternam.
Dum laudabilia probitatis vestre merita [...]
Quocirca vos prefatum fratrem Melchiorem cancellarium et secretarium nostrum prefatum etc. unacum dictis cameris nostris ac baiulivis et arnesiis vestris ubicunque existentibus presentibus et futuris, donec et quousque vitam ducerimus in humanis, solutis tamen per vos integraliter et cum effectu annuis responsionibus terminis locis et receptoribus deputatis vel deputandis et aliis quibuscunque oneribus preter et ultra ordinarias responsiones [...] ad manus nostras [...] retinemus, volentes, quod vos potiamini et gaudeatis omnibus privilegiis, exemptionibus et prerogativis, quibus potiuntur et gaudent ceteri omnes ad nostras manus retenti, et tanto magis, quanto vos in numero domesticorum nostrorum de speciali benevolentia.
Item admittimus et retinemus [...]
In quorum testimonium bulla nostra magistralis plumbea presentibus est appensa.
Datum Rhodi in nostro conventu die 10 mensis Junii [...] 1450.
___________________________________________
first adaptation 17.12.2008 Jürgen Sarnowsky / revised 17.12.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1450